Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f003-Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
respondere nisi illud non quod sequitur. Ego saluabo hominem propter hoc dicit apostolus ad hebreos viii. Omnis pontifex ad offerendum munera et hostias constituitur. Unde necesse est hunc habere quod offerat qua propter cum esset Christus pontifex noster futurus. ut haberet quid pro nobis offeret. carnem assumpsit. Et cum deberet esse noster aduocatus et patronus. mortuus est et crucifixus. ut haberet quid pro nobis allegaret dicens patri. parce demonie parce populo tuo quem iniquitates eorum tuli. et peccata eorum ipse portaui. ITEM suscepit nos saluandos ut medicus. Unde ecclesiastus [[?]] ego quasi fluuius [[dorix?]] et quasi aqueductus exiui a paradiso. Dorix interpretatur medicamentum generationis et fertur rapidissimo cursu. ita ut impetu suo omnia superet obstacula. Sic Christus homo factus humane generationis in adam corrupte medicamentum. et reparatio fuit. Et omnia obstacula salutis nostre et perditionis nostre causas ipse contriuit. Qui quasi aqueductus exiuit de paradiso. de loco delitiarum ueniens in nostrum exilium. ut irrigaret torrentem spinarum. Sicut torrens aquas habet continuas. sic uita nostra punctores habet indefitientes et assiduas. aculeis infirmitatis compuncta et spinis peccatorum obsita. Et ut istorum dolorum torrentem mitigaret uenit Christus in carnem fons unctionis et medicine. Item suscepit nos Christus ut ortolamus rigandos aquis uirtutum et bonis operibus fecundandos. Unde Ecclesiastus [[?]]. Rigabo ortum meum plantationum ortus domini est ecclesia siue hominis conscientia quam rigauit dominus aqua et sanguine fluentibus de latere suo. Aqua sterilitatem eius fecundans. Saguine duritiam mentis adamantine disolluens. Unde Christus significatur per [[edum?]]. et sanguine [[?]] frangit duritiam adamantis. Suscipiamus ergo inuicem sicut Christus suscepit nos doctrina et exemplo ad fructum boni operis prouocando infirmos et peccatorum vulnere sautiatos. Quantum in nobis est correctionis medicamento sanemus. et inuicem alter alterius onera portantes singulorum peccata singuli orationibus et [[elemosinis?]] redimamus quatenus misericordiam die inueniamus. AMEN. [[red ink]] Item de eodem [[underlined]] [[die?]] [[/underlined]] [[/red ink]] [[underlined]] Erunt signa in sole et luna et stellis. [[/underlined]] In evangelio agitur de secundo aduentu cuius signa [[perdiamur?]] et angustie temporis illius. [[underlined]] Erunt signa in sole et luna [[/underlined]] et que signa non deteriat et in terris et in mari suple erunt signa. Et determinat que signa. Pressura gentium preconfusione. sonitus maris et fluctuum. Nam apropinquante eterno iuditio sonitus maris et fluctuum confunditur. orbis prementibus se inuicem colons afficitur. maxima celiluminaria percussis nouo horrore radiis turbatam faciem uelant. quia appropoinquante [[?]] suo ecclesia quasi pauentia tremunt [[underlined]] arescentibus [[/underlined]] id est pallescentibus [[underlined]] hominibus pretimore [[/underlined]] [[nec?]] mirum si paueant. [[underlined]] Nam uirtutes celorum [[/underlined]] id est angelice potestates [[/underlined]] mouebuntur et tunc uidebunt [[/underlined]] filium hominis uenientem in nubibus et cum potestate magna et maiestate. Videbunt inquam qui in humilitate positum audire noluerunt. ut uirtutem eius tanto tunc districtuis sentiant. quanto nunc corda ad penitentiam non declinant. quia hoc dixerat quantum ad reprobos. Ad electorum consolationem subiungit. [[underlined]] Hiis autem fieri incipientibus respicite et leuate. [[/underlined]] id est emanite [[underlined]] ca. ue. [[/underlined]] id est corda uestra. quem appropinquabit redemptio uestra quasi dicat Cum mundus nobis finitur qui amici eius non estis [[proprie?]] est redemptio quam quesisitis. Et quod mundus despici debeat ostendit per similitudinem. Unde Sequitur et dixit illis similitudinem Videte siculneam et cetera. Fructus mundi sunt ruine. quem cum mundus produxerit. scitote quod [[propie?]] est dies iuditiis. Sequitur Amen dico uobis quasi dicat duo expectate cum certitudine. quem non preteribit generatio hec. id est totum genus humanum donec omnia fiant id est ueniat dies domini [[underlined]] iuditii [[/underlined]] Celum et terra que nobis uidentur eterna. transibunt [[quantum?]] ad formam. non quantum ad substantiam. Verba autem mea que nobis uidentur transitoria non transibunt. Et hoc uerum est de verbo intelligibili quod permanebit ad malorum dampnationem. et bonorum commendationem. [[red ink]] Item de eodem [[/red ink]] Erunt signa et cetera. Nam sicut iohel ii. Sol conuertetur in tenebras. et luna in sanguinem. ante quam ueniat dies domini magnus et horribilis. et iohel apostolus vi. Terremotus factus est magnus. et sol factus est sicut saccus cilicinus et luna tota facta est sicut sanguinis. et stelle celi ceciderunt super terram. Sicut [[?]] sicut grossos suos cum auento mouetur. sic enim dense uidebuntur cadere stelle ut grossi ficuum quas concutit uenitur. Et in terris pressura gentium tribulatio magna qualis non fuit ante. nec post erit. Unde daniel xii. Et ueniet tempus quale non fuit ab eo quo gentes esse ceperunt usque ad tempus illud. De hoc amos v. Ve desiderantibus diem domini ideo ipsis. Ve id est afflictio. quia dies illa tenebre et non lux quasi dicat dies illa tota doloris et angustie non habens claritatem letitie. Unde Sequitur. Quomodo si fugiatur a facie leonis. Et occurat ei ursus et ingrediatur domum suam. et mordeat eum coluber. in quo iii illius temporis demonstrantur tribulationes per leonem ursum colubrum. In leone significatur diaboli iracundia qui tunc totam effundet malitiam suam imminente fine [[sancti?]] unde in [[apo?]] xii. Ve terre [[quia?]] mari quia descendet ad nos diabolus habens iram magnam sciens quem modicum tempus habet. Et colubro qui fraudulenter mordet significatur antichristus qui per uiolentiam et fraudem multos seducet. Erit enim illa tribulatio constata ex duabus quibus afflicta fuit ecclesia violentia persecutorum. et hereticorum fraudulentia de uiolentia et crudelitate antichristi. dicit daniel xi. Et ruent iusti id est in gladio et flamma et in captiuitate et rapina dierum. Et apocalypse xiii. Et datum est illi bellum facere cum sancits et uincere illos. de fraudulentia ii. ad res [[?]] dicit apostolus de antichristo cuius aduentus est per operationem sathane in omni uirtute. et signis et prodigiis mendatibus. et in omni seductiones iniquitatis. erit potens in dandis diutiis et honoribus faciens mirabilia tanquam deus. Ve autem pregnantibus et nutrientibus in illis diebus sicut dicit lucas.xxii. Pregnantes anime sunt que diabolo inpregnate malam cupiditatem vel uoluntatem rerum temporalium que periture sunt conceperunt. nutrientes anime sunt vel vel mentes que mala opera [[peregnere?]] et ea lactant et nutriunt ut crescant et multiplicentur per [[condensiam?]] et peccandi frequentiam. Sequitur pre confusione sonitus maris et fluctuum. Nam appropinquante uiditio sonitus maris et fluctuum confundentur in sua confusione et incendio ignis qui precurret faciem iudicis. cum datur mare omnino confusum ut ominio non sicut dicente petro ii. [[?]] In fine ecclesia calore soluentur. et terra et omnia qui in ea sunt opera exurentur. Nam terra exuretur et celum similiter ut purgentur. Mare uero ut omnino non sit unde apocalypse xxi. Vidi celum nouum et mare iam omnino non est arescentibus hominibus pre timore. Et quid mirum si homines
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar