Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f008-Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
autem in te uiuit Christo opera comperabunt dei renouatus es. Audi apostolum ad corintros. ii. vii. Si qua in Christo creatura noua uetera transierunt et ecce noua facta sunt omnia Nam in Christo renouatis transierunt terreni mores. et carnales desitie. et noui mores introducti sunt de maceratione carnis et mundi contemptu. Renouans autem nos dominus et quantum ad remissionem peccatorum ut mundaret populum sibi acceptabilem et effudit spiritum sanctum abunde quantum ad copiam uirtutum ut faceret sibi populum. pyusion sectatorem bonorum operum id est ut faceret sibi populum super omnes substantias in [[?]] collocandum as quod perueniet si sit sectator bonorum operum ut puram uitam sectando bonis operibus repleatur. Unde in ezekiel xv. Loquitur deus ad ecclesiam sub persona ierosolim. Vidi te conculcari in sanguine tuo cum esses in sanguine et laui te aqua et mundaui ex te sanguinem tuum et unxi te oleo quasi dicat Vidi te maculis peccatorum sanguinolentiam et cum esses ad huc in sanguine tuo amaui te et quia amaui te laui te et mundaui te et oleo [[?]] carismatum te perfudi et uestiui te discoloribus id est uarietate uirtutum ornaui. Apparuit itaque gratia dei saluatoris emundans. regenerans. renouans et donis sancti spirite locluperans. Apparuit etiam gratia saluatoris dei. erudiens nos unde letandum nobis nobis est exultandum sicut dicit iohel. ii. Filii syon exultate et letamini in domino deo [[?]] quia dedit uobis decorem iustitie. deus enim qui patribus nostris locutus est per prophetas nouissime diebus istis locutus est nobis per filium proprium et sicut dicit marcus xii. Deus pater qui seruos suos miserat ad agricolas suos ut se fructu uinee sue acciperent ad huc habens unum filium [[?]] et illum misit nouissimum dicens quia uerebuntur filium meum heredem et dominum uniuersorum per quem facta sunt omnia ubi autem ad exhibendum honorem et debitam reuerentiam tanto filio ad nos misso nos astringat apostolus subdit quibus de causis et quantis utilitatibus nostris in terram uenerit dei filius v. poniens ipsius commendationes in primo dicens Qui cum sit splendor glorie. Siquidem sedebat homo in tenebris ignorantie et in umbra mortis et quomodo uidere solem poterat nisi ad ipsium splendor solis descenderetur. ideo filius qui est splendor patris scilicet ueri solis. ut homini ostenderet patre. uenit ad hominem sedentem in tenebris ignorantie et in umbra mortis id est in peccati caligine. sicut dicit ysaia ix. populus gentium. qui ambulabat in tenebris in uidit lucem magnam habitantibus et [[?]] [[?]] dicit apostolus. et figatur substantie eius fecerat deus hominem ad ymaginem suam scilicet deformata et defigurata erat in homine dei ymago per peccatum. Ut ergo refiguraretur ymago missus et filius ad hominem ille qui figura dei est. Missum ergo summo die consilio [[?]] ut in Christo quasi in sigillo deformata imprimeretur imago et reformationis benefitium pereciperet. Unde [[Asseus?]] in fine. Verba sunt patris ad filium dicentis Assumam te zorobabel id est Christe serue meus [[?]] carnem scilicet dicit dominus et ponam te quasi signaculum quia te elegi dicit dominus. super quem locum dicit [[Jeronimus?]] Hic est imago dei et forma uel figura substancie eius ut quicumque crediderit in deum hoc quasi anulo consignetur. Utrumque [[?]] homini necesse fuit scilicet ut ad deformatum ueniret forma dei qui deformatam ymaginem reformaret ueniret quod signaculum et se homini imprimeret et sic ymaginem obfuscatam insignire. Tercio dicit apostolus Portans omnia uerbo uirtutis sue. et omnia sustentans continens et gubernans imperio sue potestatis siquidem homo ex ruina primi peccati attritus est et confractus factus fragilis et infirmus indigens baculo sustentationis cum possit initi. dixerat autem dominus per ysaia xix. Et erit in die illa non adiciet residuum [[Israel ?]] et hii qui fugerent de domo iacob initi super eum qui percussit eos. set imitetur super dominum sanctum [[Israel?]]. Assirius prius fuerat amicus [[Israel?]] ita ut [[Israel?]] de ipso confideret set postmodum de amico factus est inimicus est grauitur percussit [[Israel?]] et significat diabolum qui eos prius lactat in delitiis. postmodum percussit in supplitiis cuius tamquam baculo inititur qui peccato uel in hiis qui ex peccato habentur. uel sine peccato non possidentur incumbit quia ergo predixerat deus diem futuram in quia residuum Israel id est residui de populo suo qui a diabolo non essent subuersi non amplius initerentur tali baculo. Set initerentur super dominum suum uerum dei filium qui portat omnes creaturas suas ut [[imitatur?]] homo super deum suum super talem columpnam. et humana fragilitas diuina sustentaretur maiestate. Quarto dicit purgatione peccatorum faciens Erat homo peccator sicut argentum sordidum et impurum. ad cuius purgationem necessem fuit stagnum. humane nature et eam in fornace passionis cremauit ut nos purgaret quasi aurum et quasi argentum. Unde zacharias . i. Letabuntur et uidebit lapidem stagneum in manu zorobabel. Lapis stagneus Christe lapis [[?]] deitatem. stagneus [[?]] humanitatem quem uidentes in manu zorobabel id est in dispositione dei letari debemus. Pro hunc enim lapidem stagneum sancta est nostrorum purgatio peccatorum sicut in crematione stagni uel plumbi aurum purgatur uel argentum. Quinto dicit apostolus Sedet ad dexteram maiestatis in excelsis in qua humanitatis Iesu Christi exaltatio demonstratur. et nos in spe nostre glorificationis confirmamur. Unde iob xvi. Ecce enim in celo est testis meus et conscius meus in excelsis quia d. Infirmitatis mee conscius dei filius in humana carne sedet in excelsis exaltationis et glorificationis mee testis infallibilis ergo in hac die locutus est nobis deus in filio et quid est locutus in filio enim ea que fecit pro filium hi nos docet hi nos erudit gratia saluatoris quod dei filius tanquam splendor naturas accendit tenebras tanquam signaculum nos resigillat. tanquam uirtus diuina pro gratiam nos regit et sustentat pro fornacem passionis nos purgat sedens ad dexteram dei patris nos in excelsis exaltat quibus bonis in finaliter gaudeamus nos erudit dominus ut tanquam illi qui expectant beatam spem scilicet beatitudinem eterne glorie et manifestationem deitatis in aduentum [[?]]. Nunc in hoc seculo dum uiuimus abnegemus impietatem et secularia desideria et uiuamus sobrie et pie et iuste. agnegantes igitur impietatem uiuamus pie. Abnegemus igitur triplicem impietatem ut uiuamus pie in doe. Abnegemus impietatem ut sobrie ut pro humilitatem uiuamus. Superbia enim impietas est quia est apostasia sicut dicit ecclesiastus x. Initium superbie homini apostatare a deo quia ab illo qui fecit illum recessit cor eius. quem initium omnis peccati est superbia. Abnegemus impietatem inobendientie et uiuamus pie pro obedientiam. Nam inobedientia est impietas quia est ydolatria. Unde [[?]] re. xv. Maior est obedientia quam uictime et ascultare magis quia [[offere?]] [[?]] arietum. quam quasi peccatum ariolandi repungnare et quasi scelus ydolatrie nolle acquiescere. Abnegemus impietatem infidelitatis non errantes in fide articulorum nec errantes in honestate morum. Est enim impietas et infidelitas siue deus negetur uierbis siue operibus. Unde iob in persona Christi xxxii. quasi impius inimicus meus et aduersarius meus quasi iniquus super quem locum dicit [[?]] quasi in persona Christi Ame enim fide discrepat qui opere non concordat. et apostolus ad titum i. Confitentur se nosse deum uobis. factis autem negant ubi dicit [[augustinus?]] Si uero confiteamini uerbis et non factis fides talium uirorum [[?]] est fides demonum. Abnegemus secularia desideria quorum quedam in concupiscentia carnis quedam in concupiscentia oculorum. Abnegemus ergo carnis concupscentiam ut uiuamus sobrie. nam carnis desideria animam inebriant et discretionem conturbant ita quod attendit homo dei oculum omnia contemplantem nec districtum pertimescit iudicem Unde xxviii ysaia. Absorti sunt in carnis delectationibus errauerunt in ebrietate nescierunt iuditium. ignorauerunt uidentem. Ecclesiastus 31. Cogitatus [[prescientie?]] auertit sensum. et infirmitas grauis sobriam reddit animam. Si enim currat sensus [[underlined]] hominis [[/underlined]] sciens ad illecebra uoluptatis a cursu auerti potest sicut equus pro frenum. Si corde tuo cogites dei [[presciarem?]]. qui omnia sicut peccata natura ab eterno presciuit et eisdem debita preparauit supplitia et sicut aqua permixta uires uini debilitat ut non inebriet. sic consideratio infirmitatis nature que tam grauis et onorosas uoluptatum [[?]] uires euacuat ne mentem deceptionibus inebriet. Ut autem uiuamus iuste abnegemus con
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar