Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f011-Verso
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
[[a]]malitia conuersationis sue fugiendo non recedat. Excelsi statura succisi sunt sicut malleoli succiduntur a uinea ut plantentur. cum excelsi in statu digitatis secularis. a trunco et a radice faltus mundani succisi sunt et separati. et contemptis imperialibus humiles in ecclesia sunt plantati. Unde ieremias xvii. Benedictus uir qui confidit in domino. et erit tamquam lignum quod transplantatur super aquas nec aliquando deficiet facere fructum. oportet enim in mundo radicatos explantari. de mundo et transplantari in conuersatione sancta ubi aquis grege celestis doctrine sacre et lacrimarum irrigamus ut nunquam a fructu deficiamus. sublimes quoque humiliati sunt. Sublimes sunt qui sub se limum habentes non se limum estimant. set supra limum obliti conditionis humane. quod de limo terre factus est homo set humilitati sunt et ad lumen redacti. credentes consilium In fine. Ex strue tibi munitiones. intra in lutum obsessus enim a malignis spiritibus homo tunc facit sibi munitiones. cum se lutum considerans sibi uilescit et ad humilitatis custodiam in limo et fragilitate sue conditionis se totum inuoluit. Qualiter quoque dominus sit positus in ruinam malorum ostendit ysaia. dicens x. Subuertentur condensa saltus ferro et libanus cadet cum excelsis. Condensa saltus significant infructuosam multitudinem que ferro sacre predicationis a radice mala precinditur. Unde sophonias ii. Accaron eradicabitur. Acharon interpretatur sterilitas. Sterilitas eradicabitur. Steriles enim ut fructificando proficiant eradicandi sunt. ab illis aquis que uenenose sunt. et fructum bonum impediunt. de quibus ezekiel 31. loquens de diaboli ait. Riuos suos misit ad uniuersa ligna regionis. et paulo post ait. Multiplicata sunt arbusta eius et eleuati sunt rami euis per aquis multis. Nam diabolus quasi fons malitie riuos iniquitatis emittit. et multiplicantur mali qui sunt arbusta diaboli sterilia. et propter malitie multitudinem non humiliantur ad penitentiam. huius itaque saltus subuersio ruinam malorum demonstrat ut [[?]] boni resurgant. Libanus quoque Christo ueniente cadit cum excelsis suis. Libanus interpretatur candor. et significat candorem seculi. Excelsis libani sunt florentes et nitentes in seculo. set sicut dicit naum. i. flos libani elanguit. Nam ad predicationem et cognitionem et armorem vere felicitatis flos false prosperitatis emarcuit et decidit. et eius amor in cordibus elanguit et defecit. positus est ergo dominus in ruinam uitiorum ut defitiant. in ruinam malorum hominum ut eorum malitia corruat in ruinam mundani consilii. in ruinam candoris secularis. Positus quoque in resurrectione multorum in israel. Ezekiel xxxvii. A iiii. ventis uocatur spiritus scilicet ab oriente et occidente et septemtrione et meridie quasi ab occasu uitiorum ab oriente clarescentis sapientie et conuersationis lucide et a meridie feruentis dilectionis. a septemtrione frigescentis illecebre. et mortificationis praui desiderii. Nam ad suscitationem mortuorum [[?]] est quadruplex effectis spiritus sancti. Hecce enim ut frigescat uoluptatis illecebra. et mortificetur malum desiderium quod significatur per septemtrionem. Unde flat aquilo ventus frigidus et herbas mortificans Fuerat quoque in anima ardor uite melioris quod significat meridies. [[?]] etiam est uita nostra et peccata in occasu suo demergantur in amaritudine contritionis sicut sol occidens in mari uidetur mergi. Illucescat quoque lux grege que mentem sapientia profundat et conuersationem illuminet quod significatur per orientem. Positus est dominus in signum cui contradicetur. positus est in signum crucis. Unde ysaia xi. qui stat in signum populorum ipsum gentes deprecabuntur et erit dominus in signum eternum quod non auferetur. Datus est siquidem in signum crucis. ut omnia trahat ad se hoc significante forma crucis. Unde osee xi. In funiculus adam traham eos in uinculis caritatis. Dominus ad se adam trahere uoluit in uinculis preceptorum et benefitiorum [[?]]. Hunc autem ut efficatius traheremur addidit uincula caritatis ut non solum benefitiis temporalibus et donis naturalibus et preceptis suis nos trahat set per caritatis habundantiam quam pro nobis moriens. nobis exhibuit nos in suum amorem rapiat. et subleuatos ad se trahat. ITEM positus est dominus in signum id est in sigificationem ut fugiamus a facie arcus quia si in uiridi ligno hec fiunt in ardo quid fiet. Si in humanitate Christi que [[gratiarum?]] habundantia uirebat sic exarsit flamma diuine seueritatis ut socius esset Christus et particeps pene adam sicut erat socius nature. Quomodo ergo in hiis qui sunt aridi et sine uirore virtutum ignis diuine animaduersionis exardescet. Item positus est dominus in signum huius rei quod per calicem peruenitur ad maiestatem nec querat seruus maior esse domino suo. quem qui ascendit super occasum dominus nomen illi. Si igitur illi qui dominus occasus passionis et mortis fuit gradus asscensionis. non sit seruus delicatior quam dominus. In signum est rei huius dominus datus quod si commoruntur et conregnabimus. cui signo contradicitur a delicatis qui hic volunt gaudere cum seculo. et in futuro regnare cum Christo. Item dominus positus est in signum id est discretionem vel caracterem quo sumus in signiti qui a Christo dicuntur [[xperiani?]] ferentes signum crucis in fronte. de quo ezekiel ix. Signa tau super frontes uirorum dolentium atque gementium super cunctis abhominationibus que sunt in medio ciuitatis. senem adolescentium virginem et paruulum. et mulieres interficite. Omnem autem super quem uideretis tau non occidatis. Ecce quod non parcitur etati vel sexui nisi solis signatis signo tau quod est signum crucis. hoc autem signo illi signati sunt qui dolent pro peccatis carnem mortificant concupiscentias suas crucifigentes et uitia. huic signo contradicit qui signantur caractere diaboli de quo habetur in apostolus xiii. Siquis adorauerit bestiam et acceperit caracterem eius in fronte sua aut in manu eius hic bibet de uino ire dei et cruciabitur igne et sulphure. bestia diabolus est. hanc adorat qui se eius subicit seruituti. Caracter diaboli peccatum est. caracter in manu est peccatum in opere. Caracter in fronte peccatum in manifestatione. qui habuerit hunc caracterem in fronte vel in manu penis gehenne inebriabitur. et cruciabitur ardore [[?]] et ferore. hunc autem cruciatum a nobis avertat Christus qui cum patre vivit et regnat. [[red ink]] Dominica ii.[[a]] [[secunda?]] [[/red ink]] Obsecro uos per misericordiam dei. In hac prima dominica post epiphaniam agitur de statu illorum qui per baptismum renati sunt. Nam quem Christo in die epihanie baptizato. noua ecclesie generatione nobis demonstrata est et ideo conuenienter in hac dominica proxima monet nos apostolus ut non conformemus huic seculo. set reformemus et noui simus. et in ewangelio docentur qui per regenerati sunt. ut exemplo Christi magis sunt intenti circa ea que pertinent ad generationem spiritualem. nec tamen debitam parentibus carnalibus contempnant reuerentiam. sicut et Christo in medio doctorum sedens interrogans et audiens de hiis que ad patrem celestem pertinebatur sollicitus nichil ominus tamen descendit cum parentibus et erat subditus illis. igitur apostolus tamquam inuitans ad nouitatem spirituales generationis ait. obsecro uos fratres per misericordiam dei id est per misericordiam a deo factam et vobis exhibitam. ut exhibeatis id est offeratis non tantum mentes nostras set etiam corpora. Licet carnalis affectus contradicat. offeratis inquam hostiam per mortificationem carnalium desiderium. uiuentem per bonam operationem factam in bono firmam deo placentem per puritatem intentionis. et hanc quidem oblationem ita faciatis. ut rationabile sit obsequium nostrum id est cum discretione ne quid nimis. set cum temperantia castigetis corpora. ut non natura defectum cogantur dissolui. set uiciis mori. et nolite confirmare huic seculo id est tam uili seculo accipiendo formam secularis concupiscentie. set qui per peccatum deformati fuistis. renouamini in nouitate mentis vostre. Vel sensus vostri. tunc enim eritis reformati. si mente et sensu exteriori fueritis renouari. Ad hoc utrique reformamini ut in vobis ipsis per experimentum probetis que sit uoluntas dei id est quod deus velit. que uoluntas est bona et bene placens illi qui intelligunt et experti sunt et perfecta est in omni bonitate. Sequitur. Dico enim quasi dicat obsecro. vos ne conformini huic seculo. est reformemini in nouitate. dico non per gratiam apostolatus id est auctoritate apostolica que data est mihi non plus velitis sapere id est inuestigare de diuinis misteriis quam oportet sapere. set velitis sapere ad sobrietatem id est ad temperantiam sine presumptione. et hoc dico omnibus qui sunt inter uos scilicet qui sobrie non sapiunt. hoc preceptum omnes heretici transgressi sunt. Sequitur. et unicuique quasi dicat sicut precipio non plus sapere quam oportet sapere. sic et unicuique precipio tam maiori que minori ita sapere sicut deus diuisit mensuram fidei. id est sicut deus unicuique mensurauit fidem suam. Infans enim si pro uiribus suis alatur crescit ut plus capere possit. Si autem uires sue capacitatis excedat deficit. et bene dicitur quia deus unicuique diuisit mensuram fidei. Sicut in uno corpore diuersa sunt membra. omnia autem membra non eundem actum habent. ita et nos multi pro diuersa dona que a deo recepimus sumus unum corpus in Christo inuicem subseruiendo et in tantum indigemus inuicem offitiis nostris sicut membra corporis egent mutuis seruitiis quod nullus excluditur maior vel minor. aut pro set singuli sumus alter alterius membra aliis indigentes et eliis seruientes et cetera.
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar