Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f014-Verso
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
ostensus. serpentem ostendere noluit pro miracula. Vocatus itaque ad epistulam sollempne nuptiarum. coram discipulis suis signorum suorum et miraculorum fecit inicium, ut in ipso uirtus innotesceret deitatis. Chana uicus est galilee. chana galilee interpretatur zelus transmigrationis. Ibi fiunt nuptie. quia illi digni sunt Christo. qui feruore deuotionis. de uiciis ad uirtutes. de terra ad celum transmigrant. Hec sunt nuptie Christi et ecclesie. ad quas sanctorum patrum desiderio. uocatus est Iesus tanquam sponsus. et ministri eius tanquam discipuli. in hiis nupciis apostolico defluentes ministerio. Erat autem mater Iesu ibi. Nam hunc epulo sollempni mater beata interfuit de cuius processit utero. Et deficiente vino dixit mater Iesu ad eum. Vinum non habent. Quasi dicent. da eis vinum Vinum defecit in nupciis. ut mirabiliter vino de aqua facto. virtus latentis deitatis apereret. Et Iesus. Quid mihi est tibi mulier. Mulier est sexus nomen non coruptionis. Quasi dicat. Virtute deitatis possum facere miracula. Set quid tibi commune deitati. ut tibi que [[sanctam?]] carnem mater es. obediat deitatis potentia. Nundum uenit Hora mea. Quasi dicat. Nundum uenit oportunitas. ut dem vinum sanguinis mei quod ex te habui. quia non debet esse passio. nisi prius hoc predicando euuangelico. Ex hoc loco argue. quia petentibus beneficium spirituale ablatis [[pencibus?]] carnalibus. ut edificetur sion insanguinibus. Respondere debet prelatus. Quid mihi et tibi mulier. Quasi dicat. Nichil muliebre. nichil carnale nullus mihi carnali affectus est. ut tibi quam conuertam in uinum. Ut propecibus carnalibus vel secularibus conferam spirituale beneficium. Sequitur. dicit mater eius ministris. Quodcumque dixerit uobis facite. Et si negare videatur filius. scit tamen mater pietatem facturi. Et ideo fiducialiter ministris imperat. Erant autem lapidee idrie vi. posite. [[secundam?]] purificationem iudeorum capientes singule metretas binas et ternas. Idrie sunt uasa aquatica. sic dicta ab idor quod est aqua. Erant autem imposite. ut iudei [[secundum?]] ritum et morem [[seipons?]] et uasa epulatoria sepius lauando purificarent. Capiebant autem binas mensuras et ternas. Nam metreta dicitur a [[mereon?]] grece quod est mensura latine. Dicit eis Iesus implere ydrias aque. et impleuerunt eas usque ad summum. Et dixit eis Iesus. Haurite nunc. et ferte architriclino. Et tulerunt. Architriclinus dicebatur primus et maior inter conuiuantes in triclinio. Triclinium autem dicitur domus tricanierata ubi discumbebant manducantes. Vel triclinium apellerat tres ordines lectorum vel mensarum ordinatatarum [[secundum?]] gradus inferiores et superiores. super quas recumbant cenantes. Ut autem gustauit architriclinus aquam uinum factam. Vel aquam uinum factam id est uinum factum de aqua et non sciebat unde esset. ministri autem sciebant qui hauserant eam. Vocat sponsum architriclinus et dicit ei. Omnis homo primum imponit nobile uinum. et cum inebriati fuerint. tunc id quod deterius est. Comedentes potat sensum misticum. sex idrie sunt sex etates in quibus non deficiunt Facta prophetica. qui ad literam intellecta sunt aqua. Set cum pro Christum intelliguntur spiritualiter. aqua in uinum conuertitur. Capiunt iste idrie binas mensuras. [[?]] fidem duarum naturarum in Christo Capiunt ternas mensuras fidem scilicet [[?]] personarum in diuina essencia. Triclinium tres ordines discumbentium in ecclesia significat. scilicet doctores. continentes et coniugatos. quibus aqua ministratur in uinum conuersa. dum spiritualem sensum bibunt in litera. Princeps autem discumbentium pro quem aliquis de magnis doctoribus ecclesie designatur quia Christo congratulans qui sponsus est ecclesie. dicit. Omnis homo primum bonum uinum ponit. Nam carnalis homo de ueris docendo descendit in Falsa. Christo autem et sui. doctrinam suam promonent semper ad maiora. Homo etiam primus inebriatus deliciis. postremo calice supliciorum potatur Deus autem quos huius uite laboribus. quasi aquis insipidis potauerit inebriabit in ubertate domus sue. optimo uino dilectationis eterne. Sequitur. Hoc fecit inuicio signorum Iesu in chana galilee. coram discipulis suis. et manifestauit gloriam suam. et crediderunt in eum discipuli eius Non est intelligendum quod illud miraculum primus factum fuerit a Christo. nam primus pastoribus ab angelis nuntiatus a magis adoratus stella duce et ingrediens egiptum. ydola confregit egipti. set hoc primus fuit factum coram discipulis. ad manifestandam in se potentiam deitatis [[red ink]] Item eodem. [[/red ink]] Nuptie facte sunt et cetera. Prima est inter religiones matrimonium. quod dominus noster constiuit in paradiso ante peccatum. et nuptias sua presencia honorauit. et signorum suorum initio .quod fecit coram discipulis. scilicet. Declaratur autem et religio matrimonii designificatione loci. in quo facte sunt nuptie et miracula qualitate. Facte quidem nuptie in chana uico galilee. Chana zelus interpretatur. Et proprie zelus est amor coniugis ad uxorem. Vel coniugere. Zelatur enim alter alterum. tanquam sibi soli proprium et in hoc fides coniugii designatur. Galilea interpretatur transmigratio et in coniugo unus coniugum. transmigrat in alterius potestatem dicente apostolo [[?]] ad corintios vii. Vir non habet potestatem corporis sui set mulier. et econtrario. Aquam in uinum mutatio. significat quod tantum debet distare uita conuigatorum a uita non coniugatorum. quantum distat aqua a uino. quem carnalis societas ante coniugium comparatur aquam que fluit sine ordine. Inordinatus est enim cursus fluuii et distortis. Vinum uero non sine ordine fluit. set cum ordine et mensura. et significat coniunctorem uiri et mulieris in matrimonio Nam in carnali coniunctione matrimonii. tempus. locus. uoluntas. et actus. et omnia debent esse ordinata. Mater Iesu erat ibi in qua ostenditur castitas et fecunditas. Non enim propter infecunditatem in matrimonio perit castitas. De qua dicit angelus ad thobiam reddens rationem quare diabolus interfecisset vii. uiros. qui faram filium rachuel duxerat. dicens. Hii namque qui ita suscipiunt coniugium ut a mente sua excludant deum. et libidini uacent. in hiis potestatem habet demonium. Et iterum thobias orans. aut ad dominum. [[?]] Et nunc domine tu scis. quia non libidinis eam uxorem accipio meam. set sola dilectione posteritatis. in qua nomen tuum sit benedictum in secula. hic et enim sine desideranda est posteritas. ut educatur proles ad cultum die. et parentes filios quos genuerunt ad huius seculi miseriam. pro malam doctrinam non genuerunt ad gehennam vocatus est Iesus et discipuli eius ad nupcias. ostendens qui debebant uocari ad conuiuium nuptiale. scilicet pauperes et boni non scurre et histrictiones. Set hodie sicut habetur in exodo viii. Rane egipti intrant in cibos pharaonis. scilicet histriones garruli et clamosi qui [[?]] in reliquias ciborum et uestimentorum nobilium. que deberent pauperibus erogari. Nuptie iste significant nupcias deitatis et humanitatisin utero virginis celebratas. In hiis nuptiis erat vinum, quam diu apostoli gaudebant de presencia sponsi. dicente domino in matheo x. Nam possunt nuptiarum lugere. quam diu cum illis est sponsus. Defecit vinum cum
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar