Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f020-Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
et quasi fenum plus tergum metentis quia cum sicut habetur in parabola xix. pestilentie flagellato. stultus sapientior erit. dum malorum hominum attendimus. et consideramus supplicia. sicut agro mentis nostre sterquilinium. infundimus ut ipsam uberem ad bonorum operum messem reddamus. Unde Jeremia xvi. de malis loquens dat mortibus egrotantionum morientur non plangentur. et non sepelientur. In sterquilinium erunt super faciem terre. Illi enim qui propter peccata sua sic fuerunt a domini percussi. dum aliis proponuntur in exemplum ut fugiant a facie gladii domini eosdem impugnant ut in bono sanctificent sicut sterquilinium terram exilarat et impinguat propaginatur autem uinea dum palmes terre inferitur qud in uinea spirituali non efficitur cum mens hominis per considerationem proprie infirmitatis humiliatur et humiliata in ramis bonorum operum multipliciter diffunditur. Unde naum in fine. intra lutum et calca subiens tene laterem. Ac si diceret considera te luto carnalis. fragilitatis inuolutum quasi lutum intrasset et sic te despicabilem cognoscendo uilipende et conculca subige laterem redigendo corpus in seruitutem quod propter fragilitatem lateri comparatur et [[?]] dominetur. de hoc in leuitico id est uesicam uero gutturis et plumas proicies ad orientalem plagam in loco ubi cineres effundi solent. In uesica tumor elationis. In plumis merum leuitas et quecumque superfluitas demontratur hoc ad orientem abicimus cum diuina agnitione illuminati de uobis humiliter sentiamus. quanto cum quisque minus se uidit tanto sibi minus displicet et quanto maioris glorie lumen percipit tanto amplius quid de se plangere debeat agnoscit. Unde iob in fine. Cum premisisset auditu auris audiui te. non autem oculus meus uidet te. statim subiunxit. idcirco me reprehendo et ago penitentiam in fauilla et cinere. Excognitione dicit igitur et pentientie luctum concepit. et elatione deposunt. locus autem cineris et meditatio mortis qui si mentem penetrat et sine intermissione sollicitat. locus nullus superbie uel leuitatis relinquitur. Putatur uitis cum palmes ferens fructum purgatur ut fructum plus afferat. et palmes non ferens fructum tollitur. ut in ignem mittatur et ardeat. In hunc quoque modum spiritualis uinea scilicet ecclesia. et unaqueque fidelis anima putantanda est ut non solum arida precidantur et noxia. set etiam uniuersa que sterilia et non fructuosa sunt. quia non solum arbor mala succidenda est set etiam arbor omnis que non fructum facit excidetur et in ignem mittetur. Non solum uitia precidenda sunt ab animo. set omnis operatio. omnis mos. omnis ars que ad uitam eternam impedit. exterminari debet a mente ut uite fructum afferat. igitur dominus mittens operarios in uineam suam conducit eos pro denario. denarius regis ymaginem habet et nomen eternitatis felicitatis designat premium. In qua ymagine [[summi?]] regis insigniti futuri reges et eterni regni principes assequimus nomen regis. Unde Apostolus. [[?]] ad cor. iii. Nos autem omnes reuelata facie gloriam dei speculantes. in eandem ymaginem transformamur. et apocryphae iii. et scribam super eum nomen dei mei et nomen ciuitatis dei mei noue ierusalem. et nomen meum nouium. Nam qui uicerunt nominabuntur a deo patre dii. et a ciuitate superna ierusalem et ierosolimitaui id est pacifici propter quod uocabuntur filii dei. et a ierusalem saluatore dicentur saluati ueniens autem dominus ad conducendum operarios. arguit eos qui circa horam xi. diei stabant ociosi dicens. Quid hic statis tota die ociosi per illos qui hora [[strikethrough]] qui hora [[/strikethrough]] iam xi. arguuntur. de ocio nos signamur qui sumus transgressores decalogi. Nam unus denarius recedit prius a denario. Nobis autem dicitur iam imminente uespera uite et nocte eterne dampnationis. Quid hoc statis et cetera. Stamus in foro tamquam nostra opera uendituri. Accedit diabolus ut nos conducat in opere suo. Ysaia [[?]] dicitur quem tirus negotiatio sidonis. Tirus angustia sidoni uenatio. Uenatores in angusto transitu feras speculantur. Negotiatores pro modico precio habent res illorum qui sunt in angustia. Sic diabolus. Cum uidet hominem pauperitatis uel temptationis constitutum. tunc animam eius pro modico uel uili comparat precio. et de facili interficit ut uenator. Unde in ezekiel. xx. ubi agitur de mercatoribus tiri dicitur uenire amicidinas eius aaron. id est res cum archa scilicet diuitie cenne id est quasi citara scilicet gaudium mundi et edon id est ornatus uel delicie. quia talibus preciis mercatur diabolus animam peccatoris hinc in [[?]] Omnis populus gemens et querens panem dederunt preciosa quique procibo non tamen ad saciandam set ad refocilandam animam. Unde anima ad se reuersa statim subdit. Vide domine et considera. quem facta sum uilis. et benedicitur quid hic statis. quia nobis non standum set currendum. quia bene agere est currere. Cum apostolus ad romanos. ix. Non est currentis nec uolentis id est operantis. Qui enim non currit feruens in opere. set piger est et tepidus. cadit ab opere. Unde in parabola. xxiii. qui mollis est et dissolutus in opere suo frater est opera dissipantis. et Job considerate semitas theman. itinera sabba. Teman interpretatur auster scilicet uentus tepidus. et significat tepidos. sabba rete. quia qui tepidus est in opere pedes suos implicat in rete. Inde in epistula hodierna muttamur ad cursum. curramus ergo ut comprehendamus. Set omnis qui in agone contendit ab omnibus se abstinet que possunt impedire cursum non curramus incertum. sicut is qui certitudinem premii boni operis amittit. per amixturam mali. nec quasi uerberantes aera sicut is qui prolicis orationibus uel predicationibus aera uerberans tamquam hec per se sufficiant remissus est in operibus nec castigat corpus suum et redigit in seruitutem nec solis quod stamus arguuntur set et quod sumus ociosi. nam ocium peccatum fuit sodomorum et dominus cum formasset adam posuit eum in paradisum ut operatur et sic dominus custodiret illum tamquam non custodiens eum si uideret ociosum. Set [[?]] probat ocium paruus aceruus bonorum operum. Unde ecclesiasticus xx. qui operatur terram suam. maltauit aceruum frugum non dolemus dies uacuos transire. cum tamen nullum sit dampnum grauius unde grauiter conqueritur job ix. dies mei transierit. uelociores cursore fugierit et non uiderunt bonum. interum transierunt quasi naues poma portantes. dies enim nostri sunt uelud naues in salo positur. quia sunt amaritudine circumdati. pleni tamen sunt fluctibus eternis. dies enim nostri. si datam in baptismo non abicimus gratiam bonorum operum continent fructus frcutus premiorum. set nos sinimus eos transire uacuos nec poma gustamus que portant. cum itaque sint uenalia opera nostra qui stamus in foro. non habemus excusationem nec possumus dicere nemo nos conduxit. conducti enim sumus a domino. a primo mane uite in baptismo. etiam intrauimus uineam. Vinea autem domini domus Israel est. et uir iuda id est uere confitens germen delectabile eius. hec etiam uua deo placita. proponitur autem nobis in premium uel mercedem operis. Sicut legitur de [[?]]dinis tiri in ezekiel. xvii. Frumentum primum id est panis domini corporis et oleum id est pinguedo spirito sancti et resina que preciosior est si fuerit terebintina scilicet gutte sanguinis Christi. qui per terrebintum designatur. Unde ecclesiasticus. ego quasi terebintus extendi ramos meos. et hec resina est medicia uulnerum nostrorum. hec habemus in uia et promittuntur nobis in patria. balsamum scilicet coproris incorruptibilitas quia balsamo corpora seruantur incorrupta et mel id est dulcedo diuine contemplationis quod nobis prestare dignetur clemens pater. amen. [[red ink]] Dominica sextagesima. [[/red ink]] Secunda ad eorum [[underlined]] Lilebenter suffertis insipientes cum ipsi sitis sapientes [[/underlined]] et cetera. Apostolus igitur hac epistula prima ostendit quanta passus sit ipse. quanta passi sunt et corinti. a pseudo prophetis quasi ab hereticis uolentibus dictos corintios a ueritate evvangelii auertere. Secundo ostendit quanta passus sit a persecutoribus nominis Christi et a falsis fratribus. In fine epistule [[ait?]] de temptationibus suis in omnibus hiis uarias ecclesie afflictiones. demonstrans. In primis autem arguit corintios qui iactantia et gloriatione pseudo prophetarum seducti ipsos sanctis predicatoribus et etiam ipsi Paulo preferebant ostendens se multo magisposse gloriari quam illi glorientur dicens. [[underlined]] Libenter suffertis insipientes cum sitis ipsi sapit. [[/underlined]] id est uoluntarie suffertis pseudo predicatores qui insipienter gloriantur de his que ad carnem non ad deum pertinent [[underlined]] cum sitis ipsi sapientes [[/underlined]] quod dicitur yronice nam in hoc apparent insipientes quod tolerant tales et benedico quod libenter fertis [[/underlined]] sustineris enim [[/underlined]] hanc iniuriam. [[underlined]] Si quis uos in seruitutem redigit [[/underlined]] ut ex libertate Christi que est in caritate transeatis. ad seruitutem legis que facit ex timore seruire sustinetis etiam [[underlined]] si quis [[/underlined]] illorum pseudo
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar