Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f022-Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
quidem et tribuli cure sunt seculi et punctiones uitiorum de quibus plurimi ficus et uuas uoluptatum colligere querunt. sicut inebriati absintio quod in rebus secularibus amaritudinem sapore non dicernunt set sicht in dulci delectantur in amaro. Spine autem dicuntur a domino suffocare verbum ut non referat fructum quia sollicitudines et diuitie et uoluptates importunis cogitationibus guttur mentis strangulant et quasi uitalus flatus aditum confugunt. ne bonum desiderium possit ad cor intrare. Sequitur. et aliud cecidit in terram bonam. scilicet fidelem et deuoram deo conscientiam et ortum fecit fructum centuplum. cor autem facit fructum centuplum. cum per amorem Christi in actiua uita bene se gerit et per amorem dei contemplatiuam adipicitur uitam. et spiritualium perfectione ornatur uirtutum. Terra ergo bona significat bonos auditores. qui uerbum dei audire satagunt. et in uentrem memorie reconclunt et opertuno tempore fructum bone operationis proferunt inter prospera huius seculi et aduersa. quia pacientiam. morum equanimitatem. seruantes. quorum iii. differentias ponunt mateus et marcus. Nam alii faciunt centesimum. Alii sexagesimum. Alii tricesimum. Est itaque fructus uirginitatis fructus centesimus. Nam centenarius producitur ex duobus denariis. denarius autem regis ymaginem tenet. et uirgines duplicem habebunt coronam. auream et aureolam. quia dupliciter in se summi regis ymaginem. preferunt sanctitate scilicet mentis. et integritate corporis. Sexagesimus fructus est indiuitas. Sexagesimus quidem ex denario producitur et senario. et uidue denarium id est conformitatem summi regis habebunt pro senario operum misericordie quibus intente debent esse. qui uere sunt uidue. apostolus quoque id est [[?]] v. commendabis uidua sex insignit laudibus. si sit uidelicet in operibus bonis testimonium per habebas. Si filios educauit. Si pauperes hospicio recepit. Si sanctorum pedes lauit si tribulationem patientibus subministrauit. Set demum omnem opus bonum subsecuta est. Tricesimus fructus coniugatorum est et merito. Nam tricernarius eternario et denario fit. et coniugati denarium eterne felicitatis recipient pro ternario scilicet pro triplici bono coniugii. legitime conseruato. Nuptie siquidem bonum tripertitum est scilicet fides. proles et sacramentum. in fide attenditur neptus uinculum coniugale cum alio uel alia [[coctatur?]]. In prole ut amante suscipiatur nec impediatur conceptus et suscepta proles religiose educatur. In sacramento ut coniugium non seperetur. set sit inseparabilis coniunctio uiri et mulieris sicut inseparabilis coniunctio Christi et ecclesie que in coniugio figuratur. Non enim separari possunt sacramentaliter dum uiuunt. Set legitime persone sunt. corporaliter tamen separari possunt causa fornicationis uel ex communi consensu causa religionis. igitur qui aures habet audiendi audiat. ut non cum aure set intelligentia audita percipiat. et tanquam terra bona fructum faciat centuplum. quaternis pro fructu centuplo. scilicet perfecta bonorum operum plenitudine. remuneratione accipiat salutis eterne quod nobis prestet pius et misericor dominus amen. [[red ink]] Dominica quinquasgesima. [[/red ink]] Si linguis hominum [[loquatur?]] et anglorum caritatem autem non habeam. et cetera. Dominica ista appelatur dominica in quinquagesima. Incipit enim tempus quinquagesime in dominica ista. et in dominica resurrectionis finitur. Significat autem l.a penitentiam. et peccati remissionem et restitutionem hereditatis amisse. Nam psalmus quinquagesimus penitentie est et remissionis. et annus quinquagesimus. iubileus erat in quo debitorum fiebat remissio. et reuertebatur homo ad hereditatem suam et familiam pristinam. Unde in hanc dominica legitur et cantatur in nocturnis de primo iuditio qualiter qui uiam suam corrumperat super terram nec se per penitentiam correxerunt. diluuio perierunt. quatinus [[?]] iudicii confugiamus ad remedium penitentie. per quam assequamur remissionem delictorum et hereditati restituamur amisse que restitutio nobis fiet in resurrectione generali tanquam in fine complete quinquagesime quod uero ad receptionem hereditatis et resurrectionis [[?]] non nisi per fidem spem et caritatem peruenitur. In evvangelio huius dominice agitur de fide. et fidei merito in officio misse de spe et merito spei. cum in uersu officii dicitur. In te domine separaui non confundat in eternum. In epistula agitur de caritate que in principio commendatur. tanquam omnium operum perfectio. et in fine laudatur quia euacuatis nec manentibus fide et spe tamen caritas perseuerat. In medio autem quantum sit bonorum operum fecunda monstratur ubi sicut in consensu templi salomonis xv. erant gradus. sic xv. caritatis effectus. Notantur quibus quasi gradibus. ad celeste magni salomonis templum nobis est ascensus. igitur apostolus tractans de caritate sic ait. Si linguis hominum loquatur et anglorum. et cetera. premiserat adhuc excellentiorem uiam uobis demonstrans scilicet caritatem de cuius excellentia statim subdit. Si linguis hominum et cetera. quorum quecumque lingue meliores essent omnibus linguis hominum. caritatem autem non habeam. factus sum uelud es. sonans aut cibalum tinniens. quibus nullus fructus est sui sonitus. aut tinnitus et si habuero prophetiam futurorum scilicet noticiam et nouerim misteria omnia utriusque testamenti sacramenta et omnem scientiam diuinam et humanam. et si habuero omnem fidem id est de omni recredam quod credendum est. ita etiam perfectam ut montes tranferam de loco suo uel demones ab obsessis. caritatem autem non habeam. non dico nulla sunt illa que habeo. set ego nichil sum. Si distrobuero omnes facultates meas in cibos pauperum iuxta illud. dispersit dedit pauperibus et cetera. et si trdidero corpus meum ita ut ardeam. sicut laurentius. caritatem autem habeam. nichil mihi prodest. Respice ego ad munera ecclesie. et uniuersis cognosces excellentius munus caritatis. que si desit frustra habentur cetera. et si adsit alicui habentur omnia. Sequitur. caritas paciens est et cetera. quod sine caritate frustra sunt cetera dixit. Nunc autem quam multus sit usus ostendit et ait. Caritas inter aduersa paciens est. Inimicis etiam benigna est caritas. non emulatur id est non inuidet bonis alterius. Non de sua filicitate inflatur non agit perperam id est peruerse quia non eam mala conscientia pungit. non est ambitiosa id est alii preponi non curat. non querit que sunt sua. set pocius que alterius non [[strikethrough]] curat [[/strikethrough]] irritatur non cogitat malum fortis scilicet non solum a domino retribuendas. set etiam non curendas iniurias non gaudet super iniquitate id est de iniquitate alterius. congaudet autem ueritati scilicet iusticie. pro qua si mala temporalia ingruunt. omnia suffert et quamuis non omni [[?]] credat de certis tamen probato quod spiritus es deo sit eidem de futura uita credit et de promissis omnia separat qui si differuntur omnia sustinet. Caritas nunquam excidit. et ita quia in caritate manet in Christo non cadit ipsa enim que in hanc uita diffusa est in nobis ad bene merendum in futuro erit premium nostrum cetera uero nobis data modo [[blank space]] erunt in eternum. Siue enim sunt prophetie qui nobis date sunt ipse euacuabuntur. quia non absens erit uel occultum quod tunc de deo indebitur. siue sunt lingue que nunc date sunt cessabunt quia res et cognitio manifesta ut demonstrentur significationibus non egebunt siue sit scientia que modo data est destruetur. Nunc enim in mente tamquam in speculo. lumen uultus domini quodam signant resultat in quo cum illa uis mentis que dicitur intellectus domino hoc faciente ostendit. Scientia dicitur set hec destruetur. Cum ab hanc tanquam speculari umbra. ad ipsam sicut etiam substantiam intelligendam. mens eadem dirigetur. Unde supponit. Ex parte enim cognoscimus et ex parte properamus. per speculum enim uidere hoc est ex parte non plene cognoscere. cum autem uenerit quod perfectum est id est ipsius substancie uisio euacuabitur quod ex parte est. hoc est desinet esse ex parte quod per simile ostendit dicens. Cum essem paruulus loquebar ut paruulus et cetera. Similiter nunc in hanc uita tanquam nostre imperfectionis etate uidemus per speculum et in enigmate id est obscuritate quod ideo sic exponimus. quia est enigma quidam allegorice species obscurior ceteris. Est autem hoc speculum sicut dictum est in mente ubi lumen uultus dei designatum est Est autem etiam in creaturis in quibus aliqua similitudo relucet. Tunc autem in nostra perfectione uidebimus eadem mente facie ad faciem id est sicut est manifeste quod iterum repentes ait. Nunc cognosco ex parte sicut expositum est. tunc autem. Cognoscam sicut etiam cognitus sum id est uere uel sicut predestinatione modo occulta agnitus sum ab eo futurus beatus ita cognoscam tunc me preferentem ad deum. ubi est Christus. Nunc quasi tunc cognoscam et cetera. Nunc autem manent hec tria fides. spes et caritas
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar