Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f024-Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
laborando in officio. In ieiuniis coactis uel spontaneis. Item exibeamus nos ministros in castitate mentis et corporis. In scientia bene couersandi. inter iniquos. In longanimitate expectionis. ne affecti tedio pro dampnatione regni murmur eius. In suauitate ut blandi simus et affabiles non ad seducendum set ad nutriendum in spiritu sancto in caritate non ficta ficta caritas est in hiis qui fratres in aduersitate deferunt in verbo ueritatis predicando et in uirtute dei ut quicquid in nobis uirtutis est asscribamus deo non nobis. Item exibeamus nos ministros per arma iusticie per iusticiam uniuit sicut verbo eleuemur in prosperis et a sinistris ne frangantur ab aduersis. Exibeamus quoque nos dei ministros per gratiam predicando que gloriosa sunt de Christo et per ignobilitatem ut non pudeat predicare uel confiteri que in Christo uideatur ignominiam ut crucis [[patibulum?]] et per infamiam et bonam famam. ne scilicet inflemur ex bona Fama alicuius rei uel doleamus de infmamia ab aliis enim seductores dicimur que est bona famia ab aliis dicimur veraces que est bona fama ab aliis dicimur ignota in reprobati a deo ab aliis dicimur morientes id est morti destinati et ecce secundum alios uiuimus. set attende quod ait. ut seductores sicut qui ignoti quasi morientes. et siue. ut et [[cetera?]]. et sicut dicit ueraces cogniti uiuimus utique uolens intelligi illa non esse hec uero esse. ex eodem iterum sensu ait ut castigati pressuris et non mortificati dissolutione corporis et anime. quasi non ueretristes intus semper autem gaudentes ueris bonis. Multos autem locuplerantes eisdem tanquam nichil habentes penitus et tamen omnia possidentes. quia timentibus deum non est ueri boni in opia. [[red ink]] Item eodem. [[/red ink]] Ecce nunc tempus acceptabile. ecce dies salutis. ad quid autem hoc tempus sit acceptabile docet nos osee x. dicens. tempus autem querendi dominum cum uenerit qui docebit uos iusticiam. Ecce nunc tempus acceptabile. ecce nunc tempus dominum querendi. querendus est dominus dum inueniri potest. inuocandus est dum proprie est Sicut dicit ysaia v. Querite dominum dum inueniri potest et cetera. Derelinquat impius uiam suam et uir iniquus cogitationes suas et reuertatur ad dominum et miserebitur eius et ad dominum nostrum quem multus eius ad ignoscendum. querite dominum fide et opere et in cordis simplicitate dum tempus est penitentie. dum dominus per penitentiam inueniri potest. tam facile quod ipse desiderans preuenit querentem sicut dicitur sapientie vi. Sapientia inuenitur ab hiis qui querunt eam et preocupat illos qui se concupiscent Nunc etiam proprie est dominus inuocanti unde ysaia lviii. Inuocabis et dominus exaudiet clamabit et dicet assum. Unde in psalmo. dixi confuebor et tu remisisti in pietatem meam. Sicut enim proprie est dominus confitenti peccata. quod ei qui se confiteri promittit occurit ut remittat et confessionem remissione peccati preueniat. sic auidus pacis et reconciliatonis nostre. Misericors patet quod in labiis confitentis nostram pacem constituit. et fructum confessionis facit esse pacem. sicut dicit ysaia lvii. Creaui fructum labiorum pacem hiis qui proprie. Querendus est dominus dum clamat ad nos et ad se querendum inuitat et ubi inueniatur indicat sicut dicit ysaia xxi. ad me clamat ex seir. custos quid de nocte custos quid de nocte. et dixit custos uenit mane et nox. Si queritis querite conuertimini et uenite. Ecce dominus ad me clamat et uelud custos de nocte uigilans in nocte tubali dormientes excitat diei aduentum denuntians in quo surgendum est ad opera. Christus enim custos noster qui de nocte peccatorum surgere nos ammonet clamat ex seir. id est a ligno crucis ubi corona spinea et clauis hispidus apparuit. Agnus quem uidit abraham inter uepres. seir enim interpretatur hispidus. Vox autem tubalis qua iste custos excitat dorientes in peccatis est illa de qua dixit evvangelista. clamans uoce magna emisit spiritum. et ecce terre magnus factus est motus. Nimis ordormit qui ad hanc uocem non expergiscitur. hac nocte custos iste operandi tempus tanuquam diei ortum denunciat dicens. Venit mane et nox si queritis querite id est si aliquando promittitis deum querere nunc querite. Sequitur. Conuertimini et uenite. quasi dicat quia aduersi naditis in dampnationem conuertimini et uenite ad salutem qui uertistis mihi dorsum conuertite mihi faciem. Unde Jeremias vii. Nunquid qui cadit non resurgit. et qui aduersus est non reuertetur de qua auersione dicit zacharias vii. Noluerunt accedere et uerterunt scapulam recedentem. et aures suas aggrauauerunt ne audirent et cor suum posuerunt ut amantem ne audirent legem et verba que misit dominus. Interponit autem ysaia. sibum in medio clamore custodis dicens custos quid de nocte. custos quid de nocte considerans enim dominum in cruce tanquam pacienti compaciens dicit. quid de nocte id est cum iustus sis et innocens quid ad te de tribulatione. unde tibi passio. set dominus respondet in xliiii. ysaie. Seruite me fecistis in peccatis uestris. prebuistis mihi labores iniquitatibus uestris et in populo. Que non [[strikethrough]] potui [[/strikethrough]] rapui tunc [[strikethrough]] ut [[/strikethrough]] exsoluebam. Set attende quod alii custodes preconantes diem non annuntiat noctem. set tamen mane. Iste autem dicit. Venit mane et nox. ut ostendatur breuitas temporis nostri ad operandum cum statim post mane continuatur nox. in qua non licet operari. unde ecclesiastes ix. quecumque potest manus tua instanter operare. quia non est sapientia non est opus. non est Ratio apud inferos quo tu properas. clamante itaque custode de uigili nostro tempus est querendi dominum sicut dicit osee tempus querendi dominum cum uenerit quis docebit uos iusticiam. quia et pauci sunt qui docent et si sint doceant quare docebuntur. in quibus doctrina non cadit. unde ysaia xxvii. quem docebit scientiam et quem intelligere faciet auditum ablactos a lacte et auulsos ab uberibus. Qui enim in animo trectus est adhuc delectatur in lacte uoluptatis pendens ad ubera mundi non separant ab ubere nec fetor a lacte peccati talis non intelligit cum docetur iusticiam. Unde bene subditur in osee. Arastis impietatem messuistis iniquitatem comedistis frugem mendacii. Sunt enim quidam qui arant in pietatem. set non satis utiliter arat impietatem que peccata confitetur et quasi suscos in corde uersans quod intus latebat exterius facit apparere pro confessionem, set quia non attendit iusticam post modum facit messem iniquitatis quid autem iustum sit. ipsum sic arantem facere docet osee. quod oportet arantem glebas confringere. et frequenter terram exartare. unde premittitur innouare uobis nouale. Iteratio nouitatis frequentiam notat. Nouale est enim cum primo terra exararitur. Innouatur nouale cum iteratur exaratio ne spine sue crescant sic quoque iustus est ut confitens frequnter mentem innouet per confessionem ne succrescant uicia quia dictum est terra tua spinas et tribulos tibi germinabit. succiduntur spine et tribuli cum peccata deseruntur remanet tamen carnis corruptela que uelud germinat semper nititur germinare spinas peccati. et semper occurendum est germini pernitioso ne germinet. Aliud etiam docet osee dicens. arabat iudas. iacob glebas confringet. quasi dicat. si iudas id est confessio arat oportet quod iacob qui interpretatur luctator id est quisquis diabolum in lucta nititur superare. Confringat glebas peccatum quod confitetur in grosso commuat confitendo. ubi et quando et quociens et quam diu et ceteras peccati circumstancias. hanc itaque iusticiam quam docet osee. attendat qui impietatem arat uidelicet ut innouet nouale et confringat glebas alioquando succrescentibus uiciis colliget messem iniquitatis. Sequitur messuistis iniquitatem debet etiam ablactari a lacte. ne possit eis dici quod sequitur. Comedistis fructum mendacii id est fallces huius seculi uoluptates. unde parabola xx. Suauis est homini panis mendacii et postea implebitur os eius calculo. Respondetur enim pro delectationibus mendacibus calculus scilicet lapis ignitus quo supplicum designatur eternum. Intelligamus igitur predictam quam docet osee iusticiam. quia tempus est querendi dominum et ideo dicitur ecce tempus accep. et cetera. etiam tempus parandi iusticiam id est opera iusta. unde Ecclesiasticus xxviii. ante iudicium para iusticiam ante languorem. adhibe medicinam ante iudicium. interrogate ipsum et inconspectu dei inuenies propiciationem. Nam languorem perpetuum gehenne peruenire debemus medicina penitentie. et conscientiam nostram interrogando. Iudicium dei preueniendo
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar