Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f033-Verso
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
[[be]]thania a bethfage que est in latere monti oliueti. et sic peruenit in ierusalem docens per quam uiam anima ingrediatur in celestem uisionem pacis scilicet in celestem ierusalem oportet enim eum ut de bethania ueniat per betfage. betfage interpretatur domus obedientie. Inchoandum ergo ab obedientia mandatorum dei et sicut dicit salomon on parabolis xix. flagellato pestilente stultus sapientior erit. flagellatio ade propter inobedientiam verberatur catulus ante leonem dometur crudelitas leonis. Nos autem comparari possumus catulo. et adam leoni. Si autem verberatus est leo timere deus et domari catulus multo magis quam verberato catulo dometur leo. Legitur quod salomon cum dedicaret templum domino optulit hostias sine estimatione et sine numero ad cuius exemplum nos qui habemus domino dedicare templum in corde nostro debemus similiter facere quod fecimus bene. si habuerimus obedientiam. obedientia enim cum in numeras carnis cecidit uoluptates et sacrificet domino. hostias offert Numero et quia incomparabiliter melius est sacrificium et mactation carnis et proprie uoluntatis uituli. Item offert hostias sine estimatione. betfage interpretatur domus bucte. et significat confessionem in qua debemus esse mansionarii. Set notandum quod bethfage sita est in monte oliueti qui sic dicitur ab oliuis cresecentibus. Ex oliuis fit oleum per quod significatur misericordia. debet ergo confessio sita esse in operibus misericordie Si enim uendidit se ipsem in culpa reclimat se pecunia sua. Sicut dicit salomon in prouerbiis xiii. Redemptio anime uiri diuitie sue non dicit aliene. quia dicit ecclesiasticus xxxiiii. Immolantis exiui quo maculata est oblatio et non placet domino subsannatio impiorum. Qui enim offert de rapina dominum non placat. set subsannat. Similis est illis de quibus legitur in passione. qui genu flexo salutabant Iesum et post ea feriebam in maxillis eius. Sequitur quod [[underlined]] misit duos discipulos dominus dicens illis. Ite in castellum. et cetera. [[/underlined]] anima sicut ierusalem ciuitas est. quamdiu sub una lege uiuens uni domino seruit. Set postquam contenta lege domini diuersis uitiis seruierit non ciuitas est. set castellum. excusatione murata contra dominum sicut dicit iob. penultimo. corpus eius quasi scuta fusilla. Illi enim qui sunt de copore diaboli uelut scuto repellunt sagittas correctionis per tendentes excusationem peccati Set sciant quod hoc scutum fusile est. et de super cadente lapide confringitur. sicut dicit mateus xxii. de Christo. uocans cum lapidem dicens. super quem ceciderit contenteret eum. Misit duos discipulos dominus quia omnis prelatus deus esse duo. prelatus in uita prelatus in doctrina. ut fulgeat exemplo uite et verbo doctrine. Mittuntur discipuli ut [[underlined]] asinam et pullum adducant [[/underlined]] ad dominum. In quibus figuratur omnis peccator asina enim ligata significat peccatorem qui uinculo sui peccati ligatur sicut bos ad macellam expectans in fronte securim carnificis. Unde Jeremia xii. Congrega eos sicut gregem ad uictimam et sacrifica eos in tempore occisionis. miset qui non rumpit hunc funiculum. set expectat ut ipsem mactat diabolus. et quod omnis diaboli quasi frustra sua capientes miseram animam diripiant in penas que dura est ut carnes asini et consumi non potest. Asinus est animal honoriferum et ualde asinus est homo qui potest in collo suo ferre diabolum. cuius semper inflatio crescit et ipsem telum quod pro sua firmitate dicitur firmamentum diabolum cum incepit inflari. ferre non potuit. preterea asinus crucem habet in humeris et ibi debilis est. in renibus vere est immundia et crux deficit. ibi est Fortis. Sic peccatores importanda cruce domini et faciendis operibus salutis dabiles. In operibus autem immundis et in secularibus et in mundanis sunt fortes pro acquirenda pecunia. Omnis labor portabilis pro recuperanda corporis Salute. Jeiuna. uritur. secatur. pro salute anime nichil pati potest. Asinus preterea habet aures maximas et ceruicem duram et cor stolidum. et si audierit citaram non [[blank space]] set rugit. Sic multi sunt qui latis auribus uerbum dei audiunt set uelud asinus non proficiunt set post dulcedinem evvangelii non mutant uocem asini. Asinus luxuriosus est et significat luxuriosos. in quibus iam succensus est ignis succensus est in furore. et ardebit usque ad inferni nouissima. Si quidem cum dominus dampnasset adam signum premii dampnationis ade quod sensit pruritum carnis. et motum generalium fuit ergo in eo igni luxurie quasi [[?]] dampnationis eterne pullus in domitus significat hominem qui multis trenis legibus uult ligari. Set uagatur per campos licentie post concupiscentias. de quo iob. xi. Vir uanus per superbiam erigitur. et quasi pullum onagri se liberum natum putat. pullo similis est qui in minori etate domino seruire non uult. set dominus qui noluit sedere super pullum ostendit quod in omni etate hominis sibi querit seruicium. unde et hodie cum ueniret in ierusalem. in uia uenit ad ficulneam querens in ea fructum cum non esset tempus ficuum. et non inueniens maledixit eam. et statim aruit docens quod in omni tempore uult in ficu sua id est in homine inuenire dulcedinem bonorum operum. et si non inueniat timendum homini. ne sic ab ipso auertat suam gratiam quod arescat in perpetuum. Mittens autem discipulos dixit [[underlined]] Soluite et adducite mihi. [[/underlined]] hodie mittimur ad soluendas ainmas qui per diem nesciret soluere a laqueo et patronus ecclesie qui nepticulam suam meliori sponso daret libentius filiam Iesu Christi immo sponsam non meliori set deteriori persone coniungit nepticulo suo consanguineo uel affini nec sic fecit Iesus qui transiturus de hoc mundo. matrem suam consanguineo suo iohanni commendauit. quasi carnem carni petro vero qui ardentiori spiritum diligebat. enim sponsam quasi spiritualia spirituali. nec iohannem consanguineum suum fecit principem apostolorum set petrum. post ea sequitur. Soluite et adducite. Quia cum sacerdos a uinculo a uinculo sathane soluerit peccatorem debet enim alligare perceptorum dominum et quasi iumentum per capistrum adducere ad Iesum assiduans crebras uisitationes monens exortans et increpans. Set hodie facti sunt quasi structiones de qua dicitur in Job. xxix. structio derelinquit in puluere oua sua et obliuiscitur quod pes conculcet ea aut bestia agri scilicet diabolus contereret et duratur a filios. quasi non fiunt sui. uix inuenit Christus unam gallinam que infirmetur super filios suos set multe sunt structiones que nulla compassione monentur in filios. Sequitur. [[underlined]] Siquis vobis aliquid dixerit dicite quia dominus hiis opus habet et confestim dimittet eos. [[/underlined]] in quo ostenditur quod si sacerdos diligens fuerit et factus non poterit resistere. satanus qui iumentum ligauit qui non solui possit in nomine deum. [[underlined]] Euntes autem discipuli adducerunt asinam et pullum et imposuerunt uestimenta sua et eum desuper sedere fecerunt. [[/underlined]] Ecce magna dei humilitas. Venit in sanctam ciuitatem occurrente sibi populo sedens in asina sine sella et sine panello. non in curru non in equo. non in faleris. Set sicut dicit zacharias. sedens super asinam ut disperdat currum de effraim et equum de ierusalem ut in uiris ecclesiasticis equorum superbiam. et phaleras destruat. posuerunt autem discipuli uestimenta sua super asinam. ne ne nudo dorso iumenti infideret uestimenta sacerdotis sunt bona opera. unde sacerdotes qui induantur iusticiam et exempla. bone uite que debent super iumentum ponere id est super peccatorem quem adductum ad ierusalem. set hodie faciunt dominum sedere in nudo dorso iumenti non habentes quid ponant super eum. [[underlined]] plurima autem Turba sternebant uestimenta sua in uia et alii ramos cedebant de arboribus [[/underlined]] peccatore enim ad domnium conuerso quilibet homo debet complanare uiam mittens in uiam sue bone conuersationis ramos de arboribus exempla scilicet sumpta de uita de uita sanctorum set hodie faciunt in contrarium. ponunt enim scandala peccatorum suorum ante iumentum. ut offendant et fodiant foueam in quam decidant et parentes filios quos quasi pullum asino dirigere debent ad dominum magis auertunt a domino imbuentes ipsos ad infantia uanitate seculi et iniquitate nec sufficit eis quod filios genuint ad miseriam huius seculi nisi eos crudeliter genuerit diabolo ad penam gehenne. [[underlined]] Clamabat autem turba filio dauid benedictus qui uenit in nomine dominum. [[/underlined]] licet enim uenit super asinam in ierusalem. Venturus est tamen in nomine domini et potestate magna et terrore quod et ipse indicauit in flagello facto. de funiculis eiecit uendentes et ementes de templo. exiebant enim radii ad oculos eius quod nullus uiuentium ferre poterat quibus mentis indignationem demonstrabat. attendamus autem quod turba clamabat osanna filio dauid. quasi dicat salus est per filium dauid et conuenienter actorem salutis filium dauid nominabat. Nam dauid sicut legitur xvi. id est regum. cum spiritus malignus accipiebat saulem. tol[[lebat]]
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar