Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f035-Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
in loco pascue super aquas refectionis ubi nos dominus edificauit donec illuc uadat Christus ad crucem scilicet et manibus extensis oret ad patrem. Vanum est enim ante lucem surgere id est Christum qui ascendit super occasum prius humilitatis quam glorificatur. Ita et uos surgite postquam sederitis nec aspiretis ad gloriam donec cum Christo ueneritis ad agonem et [[underlined]] assumpto petro et duobus filius zebedei cepit contristari et mestus esse. [[/underlined]] non pro timore passionis. set pro scandalo apostolorum et perditorum et [[underlined]] ait tristis est anima mea usque ad mortem. [[/underlined]] non mors in metu erat. sed tempus usque ad mortem qua nos erat liberatur. Si ergo ipsa mortis dilatio propter dilectionem nostre salutis ipsi molesta erat. Nunquid morti molestius est ipsi cum nos a salute penitus primamur. et [[underlined]] procidit in faciem suam orans. [[/underlined]]. docens nos cum oramus omne quod in nobis est altum dedignare et reminisci quod sumus cinis et in cinerem reuertemur. [[underlined]] Pater si possibile est transeat a me calix iste. Verumtamen non sicut ego volo. set sicut tu. [[/underlined]] Ita et nos tempore aduersitatis diuinam uoluntatem nostre proponamus. orantes ut transeat calix. set non sicut nos uolumus set sicut ipse uult. [[underlined]] et uenit ad discipulos et inuenit vos dormientes et dixit petro [[/underlined]] qui sompno succubuerat cum de morte se iactasset. [[underlined]] sic non potuistis una hora uigilare mecum. [[/underlined]] Nunquid omni hora Christus est in agone mortis. Virum certe extinguatur gratia an uiuat. semper est cum eo lucta et quis una hora uigilat saltem cum Christo ut non obdormiat oculos eius in culpa uel dormitet repente fide et caritate. [[underlined]] Vigilate et orate. [[/underlined]] hoc est optimum genus pugne et uictoriosum ut non intretis in temptationem. quasi dicat. temptatio semper pulsat et rete suum aperit ut capiat et nisi uigiletis et oretis intrabitis in rete. nec erit in facultate uestra ut exeatis. Spiritus quidem promptus est caro autem infirma. quasi dicat timenda est temptatio et periculosa. licet spiritus promptus est caro autem infirma et semper concupiscit aduersus spiritum. semper noua est et recens ut spiritum occidat. [[underlined]] et uenit iterum et inuenit eos dormientes. [[/underlined]] qui dormiunt nec se a fure perfodiente custodiunt negationi proximi sicut et illi. Et abiit iterum et orauit tercio eundem sermonem dicens. quid tribus uicibus orauit docuit nos orare et de preteritis ueniam et in presentibus tutelam et ad futura pericula cautelam uel quia sicut trina est temptatio concupiscentie scilicet carnis concupiscentie oculorum ambitio seculi. at terna mortis temptatio scilicet timor mortis et timor uilitatis est timor doloris. contra que omniam si nos munuamur in oratione non intrabimus in temptationem [[underlined]] et accedens iudas ad Iesum ait illi. aue rabi. et osculatus est eum. [[/underlined]] Salutat cuius saluti ipse inuidet. vocat magistrum eius se non exibet discipulum. porrigit oris osculum et cordis abscondit uenenum. Qui igitur Christum uocat magistrum cum sit discipulus satane qui confitetur verbo et factis negat. Qui sequitur eum male agendo et cum eo simulat pacem. salutat et osculatur Christum cum iuda. cui dominus ait. [[underlined]] Amice ad quid uenisti. [[/underlined]] amicum uocat in causam querit aduentus. ut causa arguat ipsum. et probet inunicum. [[underlined]] ecce unus ex eis qui erat cum Iesum exeruit gladium et percussit seruum principis sacerdotum. et amputatuit auriculam eius. [[/underlined]] Seruus iste cuius nomen erat malchus id est rex. rex est omnis qui relicto Christi iugo cui seruire regnare est se seruum facit peccati. quia a ministris Christi non est occidendus. ad dampnationem. set mutilandus ad [[strikethrough]] confessionem [[/strikethrough]] confusionem. ut tandem Christo manum apponente per gratiam sanetur. [[underlined]] tunc ait illi Iesus. Conuerte gladium in uaginam. Imnis enim qui acceperit gladium gladio peribit. [[/underlined]] id est qui uindictam exercuerint ipsa uindictam erit ei causa perditionis. [[underlined]] In illa hora dixit Iesus turbis tanquam ad latronem existis cum gladius et fustibus comprehendere me. cotidie tamen uobiscum erat docens in templo et cetera. [[/underlined]] Nunquid idem interogat Christus. in omnes qui cotidie audiunt evvangelium est Christum docentem et palam non iustificantur nec persecuntur per ueritatem. nocte id est in occulto. cum gladiis malorum effectuum. fustibus malorum actionum comprehendunt Iesum. extinguentes id est iustum est et honestum. Tunc discipuli eo relicto fugierunt qui usque ad mortem se promiserunt persistere. statim perriti capiunt fugam quos sicut inuitamur in hac fuga ut postmodum correptos mittemur. In sustantia enim [[underlined]] adduxerunt ad caipham principem sacerdotum ubi scribe et pharisei et seniores conuenerant [[/underlined]] ubi accusatur est et condempnatur est morte consputus colaphixatus antequam uenit eisque ad pilatum. quia ipsa ruina initium religionis habet a sanctuario. [[underlined]] petrus autem sequebatur alonge. [[/underlined]] O quot sunt petri magistri ecclesie Christum sequentes a remotis. preterea qui timore non amore dei facit bonum Christum sequitur. set alonge quia sine caritate [[underlined]] Pricipes autem et omne concilium querebant falsum testimonium contra Iesum ut eum morti traderent et non inuenerunt. [[/underlined]] cum multi falsi testes accessissent. certe et nunc multi ut Christum ambiciant contra diuinam bonitatem et gratiam perducunt testimonium fragilitatis sue et imbellitatis in peccatis etiam aduersariorum et mundanas occupationes. ut quasi iuste petent et a se iuste deum exterminent. Set non est conueniens testimonium quia fidelis est et non sustinebit temptari supra id quod possumus et qui legem dedit nouit cui dedit et uiribus mentis congruentem dedit. [[underlined]] Ait illi princeps sacerdotum adiuro te ut dicas si tu es Christus. dixit illi Iesus. tu dixisti verumptamen dico uobis amodo videbitis filium hominis sedentem a dextris uirtutis dei. et cetera uenientem in nube celi scilicet ad iudicium. Tunc princeps sacerdotum scidit uestimenta sua dicens [[/underlined]] quem. [[underlined]] blasphemauit [[/underlined]] et omnes enim reum mortis condempnauerit. [[underlined]] exputes in faciem eius et colaphis cedentes eum. [[/underlined]] sic et nunc licet Christus se Christum id est unctionem et medicinam uulnerum nostrorum se protestatur insuper et terribilem comminationem iudicii addit. Omnis qui nec confugit ad eius misericordiam. nec ad iudicium timet. Non sissis uestimentis puritatis et innocentie quibus in baptismo indutus clamat Christum blasfemasse. Christum quoque morti addidit quem quantum in se est occidit. et in faciem eius conspiut dum uerbis detractionis. mendacii periurii scilicet scurilitas deum exhonorant. et colaphis cedunt de operibus malis honestatem et sanctitatem comprimunt et extingunt. [[underlined]] Alii autem palmas dederunt in faciem eius dicentes. prophetiza nobis Christus quis te est qui te percussit uelantes scilicet faciem eius. [[/underlined]] Sic et illi qui rapiunt et elemosinas dent elemosinis suis faciem Christi uelant et rapinis expalmant ac si nesciat Christus quis eum feriat. dicentes prophetiza quis te percussit. cum talis elemosina pocius raptorem accuset quam excuset. [[underlined]] petrus autem sedebat foris in atrio et accessit ad eum una ancilla. [[/underlined]] et cetera. et Sequitur terna negatio et est prima ancilla turbatio mentis. Secunda confessio. Tercia est ipse actus peccati. primo simpliciter negat. Secundo cum iuramento. tercio cepit [[underlined]] detestari et iurare [[/underlined]]. quia et pro perseuerare in peccato dat incrementum scelerum et qui minora spernit cadit in maiora. [[underlined]] Et continuo gallus cantauit et recordatus est petrus verbi Iesu et egressus foras fleuit. amare. [[/underlined]] cum petro siquidem ter negat qui [[blank space]] uenit ad consensum peccati et postremo ad actum peccati et conuerterentur ad penitentiam multi. si gallus id est si predicator cantaret. Set galli nostri elingues sunt et muti. petrus prius egressus est foras. et sicut fleuit. Ita et tu prius egredere ab eo. quod fuisti. et sic deinde plora et erit fructuosa penitentia retulit iudas xxx. argenteos dicens. peccaui tradens sanguinem iustum. At illi dixerunt. quid ad nos tu uideris. Immo multum ad uos qui emistis ut effunderetis. huius cecitatis heredes sunt qui spiritualia mercati totam culpam retorquentes in uendentem. et [[underlined]] proietis argenteis in templo recessit et laqueo se suspendit. [[/underlined]] Sicut infructuosa fuit eius penitentia. Sic oblatio reprobabilis et nota quod dictum est in proiectis quia illicitam oblationem facere et proiecere. Notandum est quod de precio effusi unguenti ccc.tis denariis apreciati iudas qui fur erat et loculos habebat cogitauerat se futuram decimam. scilicet xxx. denariorum. unde et hoc precio uendidit Christum ut sic recuperaret dampnum huius cogitationis. Enormitas tantam induxit labem quod hac cupiditate uendidit Christum dominum et magistrum tradidit et postea se suspendit. de pena peccati precedentis semper detrius peccans. Timeant ergo qui decimas surripiunt et uiolenter uel furtiue detinent ne participes iude facti laqueo cupiditatis se suspendant. more precedentias non habituri locum in terra cum hominibus nec in celo cum angelis set in aere cum diabolo. [[underlined]] princeps autem sacerdotum acceptis [[/underlined]]
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar