Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f038-Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
Christi subdit. [[underlined]] hic est [[/underlined]] eternus deus. [[underlined]] qui cum uenit [[/underlined]] in carne uisibili per aquam baptismi nos purificans et [[underlined]] per sanguinem [[/underlined]] passionis nos redimet. [[underlined]] non in aqua solum set in aqua et sanguine [[/underlined]] Nunc enim sufficit nobis ablui per Christum nisi aperta celi ianua per passionem Christi introducemur in celum. Ne quis autem de deitate uel humanitate Christi dubiter subdit. et [[underlined]] spiritus est [[/underlined]] scilicet spiritus sanctus qui per ipsem in baptismo uisus est in spiritus columbe. qui [[underlined]] restificatur quem Christus est ueritas [[/underlined]] verus deus et verus homo. [[underlined]] quia iii. sunt in celo qui testimonium dant [[/underlined]] deitatis [[underlined]]Christus pater verbum et spiritus sanctus [[/underlined]] pater dedit testimonium deitatis. qui dixit hic est filius meus dilectus ipse filius dedit quando in monte transfiguratus est potentiam deitatis et spiritum eterne beatitudinis ostendit. Spiritus sanctus dedit qui super baptizatum in spirito columbe requieuit. uel quando ad inuocationem nominis Christi corda credentium impleuit. Sequitur. [[underlined]] et iii. in terra qui testimonium dant. spiritus. Aqua et sanguis. [[/underlined]] Spiritus [[strikethrough]] Spiritus [[/strikethrough]] id est humana anima que emisit in passione. aqua et sanguis que fluxerunt de latere quod fieri non posset si ueram Christi natura non haberet set et ante passionem sudor factus sicut gutte sanguinis ostendit veritatem carnis hoc autem quod de latere iam mortui contra naturam aqua et sanguis uiuaciter fluxit testabatur quod corpus deum cum post mortem melius esset uicturum et mors eius uitam nobis daret quod vero sudor sicut sanguis in terram fluebat quod suo sanguine ecclesiam toto orbe lauaret et quem ista habemus testimonia certa ideo ea debemus accipere quod probatur aminori. quia [[underlined]] si testimonium hominum accipimus [[/underlined]] qui mentiri possunt. [[underlined]] testimonium die maius est [[/underlined]] et melius accipiendum. [[underlined]] quem [[/underlined]] hoc testimonium. per quod probo [[underlined]] est testimonium quod maius est quem testificatus est. de filio suo [[/underlined]] dicens de ipso hic est filius meus dilectus et quem hoc testimonium accipit omnis fidelis subdit. [[underlined]] qui credit in filium die. [[/underlined]] Ipse [[underlined]] habet testimonium dei in se. [[/underlined]] quem intelligit deum ueracem esse in testimonium. filii. [[red ink]] Item. [[/red ink]] Omne quod natum est ex deo et cetera. Johannes agens de spirituali resurrectione que est anime a morte peccati resuscitatio natiuitatem spiritualem que idem est quod anime resurrectione certis demonstrat iudiciis dicens quem omne quod atum est ex deo uincit mundum. due enim sunt resurrectiones sicut sunt due uite in nobis scilicet anime et corporis secundum quas a primo homine duas trahimus mortes a Christo duas habemus resurrectiones. de illis duabus mortibus dicit propheta. torrentes iniquitatis conturbauerunt me. adam enim commisit iniquitatem et illa. fons est qui produxit duos fluuios mortis qui uelud torrentes cum tanto impetu fluebant ut unus omnes animas raperet in infernum alter omnia corpora raperet in putrefactionem et bene dicit propheta contrubauerunt me. quia ante peccatum uoluntas et ratio. et intelligentia homonis erant quasi aqua clara et pura non commixta. limo set peccato perpetrato commixtus est limus aque et facta est conscientia hominis turbulenta ratio limosa voluntas lutosa. Sapiens que carnis sunt contra hos torrentes mortis Christus attulit duas resurrectiones. unde Johel in fine. adducit dominus uentum urentem de deserto et siccabit uenas mortis. Ventus Christus est. primo quia sicut uentus totum occupat mundum et se omnibus dat ita Christus precium redemptionis et gratiam sancti spiritus exponit omnibus ubi abiciant beneficium. Secundo quia uentus pribet refrigerium contra calorem et Christus prestat refrigerium contra innocentia uiciorum. Unde cum nabugodonosor. misisset iii pueros in fornacem qui nolebant adorare statuam quam erexerat dicit daniel quia fecit deus medium fornacis. quasi uentum roris flantem qui dominus suos ut uentus refrigerat. et in eis rorem gratie stillat. bene autem dicitur uentus urens a iohele. quia refrigerat et flammat feruentes in uiciis refrigerat. trepidos in bono ardore spirirus scilicet inflammat. Tercia de qua dicitur Christus uentus quia uento nichil fragilius nichil forcius in quo significatur fragilitatis humanitatis et virtus diuinitatis Christi. Siquidem uentus flagili uirga scindi potest et tamen flantes euertit arbores profunde radicatas euellit. Similiter Christus secundam humanitatem a quolibet uulnerari potuit set uirtute diuinitatis a nullo resisti potuit hunc uentum adducit dominus de deserto. desertum est que nullo uomere nullo arato uulnerata nec corrupta. set integra manet et intacta et significat beatam virginem que nullo uirili opere fuit corrupta semper et tota uirgo intacta et integra semper quia ante partum et post partum tota quia in anima et corpore casta. de deserto adducit dominus scilicet deus pater uentum urentem scilicet Christum et siccabit uentis mortis quia duobus torrentibus qui fluxerunt de iniquitatibus ade duas apponit resurrectiones. Unam corporis et unam anime resurrectionem corporis habemus in spe. nundum in re. Set expectamus etiam cum securitate. Unde Job. Ecce testis meus est in celo et conscius meus in excelsis. quia Christus homo versus humane infirmitatis conscius resurrexit et in excelsis est assumptus cuius resurrectio testimonium est nostre resurrectionis. Unde scio quod redemptor meus uiuit et in nouissimo die de terra surrecturus sum et in carne mea uidebo deum saluatorem meum quem uisurus sum ego ipse et uero alius ego ipse. Set melioratus non alius. set alteratus eisdem subere set alterius glorie. et sic reposita est spes mea in sinu meo non quasi dicat hac spe sum ita certus ut dere quam habeo in sinu meo. Cum itaque resurrectio corporis nostra habeatur in spe nondum in re. resurrectio anime in presenti. aliter habenda est in re. Resurgat autem anima quociens de morte peccati resuscitatur per gratiam ad uiuendum in bonis operibus. Qualiter autem ad hanc resurrectionem ueniatur docet nos apostolus dicens. Si mortui sumus cum Christo simul uiuiemus cum eo debent enim membra commori capiti et sic resurgent cum capite. mortua est caro Christi et crucifixa et nos debemus crucifigere et mortificare carnem nostram id est carnalitatem nostram et uicia eius et concupiscentias dicente apostolus ad galateos in fine. Qui Christi sunt filii scilicet membra et carnem suam crucifixerunt cum uiciis et concupiscentiis id est carnalitatem et concupiscentias uitiosas. Si ita mortuis sumus cum Christo uiuet anima nostra resurgens cum Christo. Tali enim pacto coniuncta est anima carni ut uiuentibus desideribus carnis mortua sit anima morientibus illis per gratiam resurgat anima resurgendo autem auiciis deo nascitur in uirtutibus et triumphat de mundo quod autem quis natus sit ex deo hoc declaratur iudicio. si uidelicet uincit mundum Omnis autem qui credit quem Christus est Iesus sicut dicit iohannes in eadem epistula ex deo natus est per fidem ergo nascitur quis ex deo igitur natus est qui per gratiam fidei a morte peccati surrexit. et in hac fide uiuens abstinet a peccatis mortalibus. In hoc enim manifesti sunt filii dei et filii diaboli quem qui facit peccatum mortale ex diabolo est quia ab initio diabolis peccat. omnis autem qui natus est ex deo sicut dicit iohannes in canonica scilicet peccatum non facit quod de mortale peccato intelligendum est ex deo itaque natus qui fidelis est qui christianus est set ne miserum qui fidem gestant in ore apostasiam exibit in opere sicut scriptum est domini continentur verbo. opere autem negant. Cum omnis ille a deo fide discrepet qui opere non concordat quem dicit dominus in job. xvii. Sicut impius inimicus meus et aduersarius meus quasi iniquus necessario. et enim qui fidem habet credit deo. credit in deum. Siquidem credit deo ammundicianti. Nolite diligere mundum. Ecce mundus positus est in maligno. Sapientia mundi inimica est deo. quicumque uoluerit huius seculi amicus esse inimicus dei constituitur. Si quis uult uenire post me abneget semeripsum et hiis similia. credit quidem comminanti malis eterna supplicia. bonis vero eterna stipendia promittenti credit ultorem scelerum. bonorum uero remuneratorem operum nequaque autem credit deo qui non obedit qui non obsequitur deo. non credit deum qui non fugit supplicium qui non desideranter festinat ad celeste primum. Credere autem in deum est credendo deum amare amando in eum ire et eius membris incorporari. qui autem sordescit operibus quomodo illi poterit incorporari qui sponsus est forma per filiis hominum. Scriptum quidem est dominus regnauit decorem induit induit dominus fortitudinem et precinxit se uirtute. Tu autem econtrario te habes qui in sordibus es. dominus regnat tu exulas. Abiens in uiam cain profugus et uagus post concupiscentias dominus decorem induit tu lepre saniem. Induit dominus fortitudinem tu spiritualis paralisis dissolutionem precinxit se uirtute dominus. Tu vero carnali mollicie resolutus et tale membrum tali capiti conuenire non potest itaque qui membris Christi compaginari intendo ne membris efficiatur diaboli gressibus operum tendat in deum quod est credere in eum et non tamen verbis set operibus astruat fidem. quantum autem in fide quis profecit indicat interrogatio tribulationis. unde dominus in osee vi. In die correctionis in tribus israel ostendi fidem
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar