Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f042-Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
dabunt eum scilicet vehemoth in diabolum. calices tormetis ubi habundat aqua crescit salix non arbor fructifera et salices sunt qui in deliciis uiuunt quod delicie carnem infirment habetur in Jeremia i. loquente de iuda populo duarum tribuum primus comedit eam rex assur set nouissimus exassauit eum nabugodonosor rex babilonis. assur significat. Superbia autem non tollit homini ne faciat bonum. set ne faciat bene Nagubodonosor. rex babilonie diabolus qui per nabuzardam principem cocorum id est gulam siue uoluptatem carnes exossat hominem ut sit omnino carneus et mollis in afflictione carnis hinc jeremia xxxi. Usque quo dissolueris deliciis filia uaga quia caro per delicias dissoluitur. ubi uoluptatibus assueta labores penitentie sustinere non possit quas ante delicias ferre non poterat. bene ergo caro lacet dicitur qui subigendus est id est caro domanda. qua domita superatur satanas. unde apostolus. Cum diceret castigo corpus meum et in seuitutem redigo. permisit ergo pugno non quasi [[incertum?]] nec quasi aerem uerberans. set ipsos demones unde in iudicium. Cum ceruenissent philistii in una domo et illusissent sansonem. voluit samson subuersa domo cum eis se ipsum interficere. et ait moriatur philistii scilicet demones. si enim per carnis mortificationem crucem domini portauerimus [[strikethrough]] portauerimus [[/strikethrough]] portabimus et gloriam resurrectionis. Sequitur. conuersationem nostram inter gentes habentes bonam. unde sicut dicitur ad [[?]] ii. is qui exaduerso est uereatur nichil habens malum dicere de uobis ideo sicut dicit apostolus. ad philipenses ii. Sitis sum querela et simplices filii dei sum reprehensione in medio nationis praue et peruerse inter quos luceatis sicut luminaria in mundo sitis ergo sum querela quantum ad proximum ut scilicet proximus non possit conqueri de nobis et quantum ad uos sitis simplices et uero duplices quia sicut dicit ecclesiasticus ii. Ve duplici cordi et peccatori terram ingredienti duabus uiis. et uento potest duobus dominis seruire. Sitis ergo simplices sicut filii dei sicut enim deus simplex est ita et filii eius [[potetur?]] et simplici corde deberent incedere et quantum ad ceteros sum reprehensione. quia estis in medio nationis praue et peruerse in medio scilicet malorum hominum qui rectum ordinem deprauat et peruertunt inter quos lucere uita et doctrina lucere debetis sicut luminaria fixa. in celo lucent mundo. Sicut enim stellas celi non extinguit nox. sic mentes fideles celo per desiderium adherentes non obscutat mundana iniquitas et sicut illa quicquid agitur in terra etiam si qui meriantur de ipsis suos tamen cursus in celo non obliquant nec tardant ita sancti quarum conuersatio in celis est propter mala mundi que despiciuit uel propter [[?]] que confinguntur in ipsos lucem boni operis et exemplum sanctitatis nullo modo interpolant. pars autem conuersationis est quod subitur. subditi estote omni humane creature id est tam fidelibus [[strikethrough]] qua in fidelibus [[/strikethrough]] quam in fidelibus siue regi. siue ducibus sicut docet apostolus ad romanos xiii. Redde omnibus tributa cui tributum. cui uectigal debetis reddite uectigal cui timorem timore est honorem et paulo supra omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. ut non solum corpore set etiam uoluntate potestatibus secularibus seruiatur. Si enim bonus seruit qui pater est Christi nutrior tuus est. Si malus fuit temptator eius sit qua propter et nutrimenta libenter accipias. et in temptatione approbare. Esto aurum et attende mundum istum quasi fornacem artificis. Sequitur quasi libera et non quasi uelamen habentes malicie libertatem. Set sicut serui dei. Notandum est in hoc loco qui libertatis uarie sunt abusiones nam ab[[?]]tur libertate in uelamentum malicie sue quidam enim in excusatione gule accipiunt quod dictum est ab apostolo omnia mundi mundis quod legalis cessat ciborum discretio manducantes cum scandalo pro Christi quibus cui dicit apostolus in epistula ad corintios id est viii. Videte ne forte hec licentia uestra scandalum sit infirmus. Scudo quoque predicatores illum verbum Moysi. nec allegabit os boni trituranti id est laboranti. in archa domini et spiritualia ministranti non negabit carnalia querebant inquestum multos habentes sequaces qui predicant ut manducent non manducant ut predicent. Alii autem libertatem suam malicie sibi faciunt incentiuum. ideo enim multi peccauit quia de libertate dignitatis non sunt subiecto indicio subditorum. Timent enim populi uitam dampnare pastorum scientes quod cham uidet maledictus in filio suo canaan pro eo quod patris pudenda nudauit dicente non est maledictus canaan seruus erit fratrum suorum. Sunt alii qui libertate sua eatenus abutuntur quod reuerentia religionis et culmine dignitatis honorari uolunt etiam in peccatis. unde dicitur [[?]] dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum. lapides sanctuarii sunt sacerdotes Christi et ministri altaris monachorum et uirginum chori qui semper apparere debent conspectibus dei. qui non debent exire foras nec occupari circa secularia set cum foras per animi inquietudinem sperguntur uire in capite omnium platearum uagantes plorantur. non est uite secularis actio quam non administrant sacerdotes et ministri altaris monachorum implicantur secularibus negociis uirgiunum castitas multis exponitur illecebris disperguntur. autem lapides sanctuarii. non solum in plateis id est in latis et spaciosis uiis que ducunt ad mortem non platea grece lata dicitur latine set etiam disperguntur in capite omnium platearum. quia propter primarum religionis uel dignitatis in actionibus secularibus et operibus peccati. primatus queritur ut propter hoc primus habeatur lupanaris ingressus primus accubitur in taberna id est in spectaculis prohibitis primus locus. Sequitur. Omnis honorare in uno honore inuicem peruenientes. alter enim uero est seruus amor ubi se [[mutaus?]] perueniant obsequiis ad exhibendam quamlibet reuerentiam ingeniosi et proni. unde statim subdit petrus. seruitatem diligite. qui per mutuam honorificentiam conseruatur. Sequitur. Serui subditi estote in omni timore dominis fidelibus et infidelibus mansuetis et modestis. et etiam ferocibus et difficilioribus. Sic enim et paulus informat [[?]]. ut hortetur seruos dominis suis subditos esse in omnibus que siclicet non sunt contra domini placentes in uoluntaria seruitute non contradicentes dominorum imperiis non fraudentes aliquid dedebito seruitutis set in omnibus bonam fidem ostendentes ut doctrinam saluatoris ornent in Omnibus actionibus suis bonis operibus et fide doctrina saluatoris ornatur ornamentum enim doctoris est honesta uita discipuli. predictis autem moribus si fuerimus informati peruenienius ad iubulum de quo habemus in [[strikethrough]] turri [[/strikethrough]] introitu misse et ad gaudium ineffabilem quod nobis prestare dignetur Iesus Christus amen. [[red ink]] Item. eodem. [[/red ink]] [[underlined]] Modicum et non uidebitis me et iterum modicum et uidebitis me. [[/underlined]] In hoc evvangelio dominus passionem suam et futuram in mutationem corporis sui per gloriam resurrectionis ostendit et ecclesiasticus predicit usque finem seculi duraturam que tunc conuertetur in gaudium cum eterna dei uisione fructus dicut ergo dominus. [[underlined]] modicum et iam non uidebitis me [[/underlined]] et cetera. modicum id est paruum tempus restat usque ad hoc quod paciar et claudar sepulcro [[underlined]] et iterum [[/underlined]] paruum tempus usque quo resuscitatum [[underlined]] uidebitis [[/underlined]] uel paruum tempus est id est triduum quod clausus non uidebo. et iterum paruum id est xl. dies. quo resuscitatus uidebor [[underlined]] quia uado ad patrem [[/underlined]] hoc est quod tempus est ut deposita mortalitate humanam celis inferia. uel spiritualiter. illis quibus loquebatur dicit. [[underlined]] Modicum et iam non uidebitis [[/underlined]] et refertur quod uado ad patrem non illud [[underlined]] iterum modicum et uidebitis [[/underlined]] quod uniuerse promittit ecclesie dicit ergo modicum non quia moriturus ab eis non erat uidendus donec resurgeret set quia eundo ad patrem facturus erat ut nec cum ulterius mortalem uiderent quod fecit postquam surrexit ascendit in celum. omnibus autem [[?]] dicit. [[underlined]] Iterum modicum. [[/underlined]] id est totum tempus usque ad finem seculi [[underlined]] et uidebitis me [[/underlined]] eterna uisione et quem obscure dixit [[underlined]] dixerunt ergo discipuli eius ad inuicem. quid est quod dixit nobis modicum et non uidebitis me. [[/underlined]] dixerunt quidem dominus supra. non apponeus modicum uado ad patrem et iam non uidebitis me uibi uisus est aperte loqui nec tunc discipuli quincquam interrogauerit. Nunc autem dominus de [[?]] que sit iturus et quo modo scilicet per passionem dicit modicum quod antequam impleretur penitus fuit et ideo querunt. [[underlined]] Cognouit autem quod uolebant eum interrogare et dixit eis de hoc queritis inter nos dixi [[/underlined]]
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar