Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f043-Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
ait deponentes ergo omnem maliciam et dolum et simulationem et detractationem. lac concupiscite. Maliciam appellat maiora peccata et enormia unde osee vii. In malicia sua letificauerit legem et in mendaciis principes. Nequinores enim spiritus tanquam reges in maioribus peccatis delectentur et minores tanquam minoribus quem ipse appellerat mendacium et petrus dolum quia in omni peccato mortali dolus committitur et mendacium. unde et de tribus homo accusatur homo peccator in iuditio de in mendatio siue fidei lesione quia fidem primam irritans fecerit. unde dauid. Juraui et statui custodire iudicia ius t. quod iuramentum factum est in fidei susceptione de dolo uel perdicione quod castrum dei hosti suo reddidit. unde legitur in i. [[?]] xxiii. quod uiri. zeile quos dauid liberarat a philisteis et ipsum in ciuitate receperant nunciauerunt sauli quod Christi redderent ciuitatem. Ceila interpretatur ad fundam iacta. viri ceile amatores sunt mundi qui dum ambulant in circuitu sequentes temporalia que posita sunt in rota temporis sunt quasi lapis infunda positus quinquanto plus rotatur longius proicitur. sic diuturni amatores mundi, maiori punientur cruciatu. in profundum lacu proiecti. Item accusatur de furto qui fuerit socius cain qui furatus est a domino peccatum suum nec uoluit confireri. Unde Job xxxi. Si abscondi quasi homo peccatum meum et celaui in sinu meo iniquitatem meam. Sequitur. Simulationem. Simulatores comparat dominus sepulchris de albatis que plena sunt ossibus mortuorum nam peccata eorum ossibus sunt similia que percussa non dolent reprehensi minus erubescunt quam laici. Sequitur detractionem. Unde Salomon. in parabolis xxiii. vacantes potibus et dantes simbolum consumentium et uestietur pannis dormitatio. hic notat detractores et auditores detractores simbolum uerba comportantes detractionis et in unum congerentes. vacant potibus qui aures perbent et detractionibus inebriatur. set utrique consumerentur et uestietur panis dormitio. hic notat detractores et auditores destractorum dant detractores simbolum verba comportantes detractionum. et in unum congerentes. vacant potibus qui aures perbent et detractionibus inebriantur. set utique consumentur. et inuestietur dormitate pannis. Qui dormitat ad se oculos claudit dum caput inclinat ad alium aperit dum erigit caput. Si detractor ad se oculos clausos habet. ad alium apertos. set uestietur pannis id est Veste dampnationis. Nam et primi perentis innocuam spoliati in signum dampnationis uestiti sunt tunicis pelliceis quia vero inuitat nos apostolus ad abiciendum immundiciam attendere debemus quod moyses cum de immundis tractaret animalibus per quod hominum designabat immundiciam circa immundiciam auium diligentior fuit plures inmunerans aues immundas. qua pisces uel bestias. aquilam. grifes [[miluum?]] et uulturem munerans inter ceteras. per aues [[celicos?]] per immundiciam auium immundiciam celicorum. Aquila oculis est perspicax. et unguibus capax. et multi sunt celici in scriptura proiecti a deo uideant uerbum in principio apud patrem cum Johannes et nichilominus more turbinis descendunt ad predam capiendam sicut aquila set dum sint aquila descendunt ad predam transeunt dies mei sicut naues poma portantes et sicut aquila que fertur ad escam. poma bona sunt eterna quorum odor suauis et sapor dulcis hiis pomis dies nostri pleni sunt quia diebus nostris hos fructus colligere possimus. set nolumus Set transierunt siue fructu cum ad terram temporalem festinatur. Grifes alas habent aquile set corpus leonis. Videmus enim aliquos habentes alas uirtutum in claustris et studiis. Set postquam ad alciorem gradum fuerint assumpti leones facti [[strikethrough]] facti [[/strikethrough]] sunt Unde ezekiel xix. Leo factus est et didicit predam rapere et homines deuorare. miluus auis rapax. de una gallina legitur in evvangelio. Set de multis miluis in ysaia xxxiiii. ibi congregati sunt milui alter ad alterum miluus ualat ad extalia et quando pullum rapit uix inuenitur unus qui pro subditis suis uelit infirmmari sicut gallina pro pullis. milii uolantes ad temporalia similes uulturibus qui congregantur ad cadauera. nam mortuo diuite uelut uultures conueniunt ut lagtis participes. Set quidem deterius est pullum pro quo debuerant infirmari ut gallina. deuorant ut miluus. Unde zacharias xi. pasce pecora occisionis. que qui possederant occidebant. Sequitur cum mansuetudine mansuetus nec irritat nec irritatur et attende quod dicit misit uerbum. quia uerbum insertur. sicut surculus. Surculus licet modicus si grandi trunco fuerit inferius. tam quicquid de trunco oritur surculus. Naturam sapit. [[opsitio?]] eius sapore condietur. in sambuco si inseratur perit surculus sambucus flore nitet set sordet in fructu [[?]] habet in cortice. set caret corde. Sunt multi sambuco similes habentes nitorem in apparentia. set intus sunt uacui et [[quin?]] interiorem soliditatem non habent non facile inseritur in ipsos. surculus. Ubi ad utilitatem. nos autem cum mansuetudine suscipiamus verbum quod mentibus inserit fructum eterne salutis producit qua cuius duce uerbo predicationis perueniamus ad uerbum eternum quod est Christus. ipso prestante qui uiuit et regnat deus pater. [[red ink]] Item de eodem. [[/red ink]] [[underlined]] Vado ad eum qui misit me et cetera. [[/underlined]] In hac evvangelica intendit dominus nostras mentes exemplo apostolorum. ab effctum carnali anellere et a mundi malicia separare. ut possint illam capere veritatem quam docet spiritus ueritatis quia ego in proximo erat ut de hec mundo transeat ad patrem dicit Christus. [[underlined]] vado ad eum qui misit me [[/underlined]] Vadam siquidem ad patrem paciendo. resurgendo ascendendo. [[underlined]] et nemo ex Vobis interrogat [[/underlined]] id est interrogabit [[underlined]] me [[/underlined]] ascendentem in celum dicens. [[underlined]] quo uadis. [[/underlined]] uiderunt enim in nube ascendentem iam certi de gloria. et ideo que prius dum predicaretur passio quesierant domine quo uadis. in ascensione non interrogauerunt. Set [[underlined]] quia hec scilicet [[/underlined]] me iterum a uobis [[underlined]] dixi uobis tristicia implebit cor uestrum [[/underlined]] doletis. enim me corporalibus oculis subtrahi quia nondum consolationem spiritus scilicet habetis qua melius me intus uisuri estis. [[underlined]] Set ego veritatem dico uobis [[/underlined]] quem [[underlined]] expedit uobis ut ego uadam [[/underlined]] quatinus me carnaliter cognoscere desistentis et noscatis spiritualiter. et uere expedit. [[underlined]] Si ego enim non abiero. [[/underlined]] id est si ego hanc carnalem dilectionem a uobis abire non secundo [[underlined]] paraclitus non ueniet ad uos [[/underlined]] id est non eritis ut ueniat ad uos. Quamdiu enim carnaliter de me senseritis non eritis idonei ut spiritum sanctum accipiatis. set nonne iam eis ante dederat spiritum sanctum. ita quidem set non in tanta effusione non signo uisibili. Si autem abiero id est si per subtractionem humanitatis mee mentes uestras a carnalitate abire secundo et magis ad celestia anhelare. [[underlined]] mittam cum uobis uel ad uos [[/underlined]] habundantem et uisibiliter et [[underlined]] cum uenerit ille spirito [[/underlined]] ueritatis scilicet [[underlined]] arguet [[/underlined]] per uos qui modo estis timidi [[underlined]] mundi [[/underlined]] id est amatores mundi de peccato infidelitatis. quod habet mundus [[underlined]] et de iusticia [[/underlined]] apostolica apparente in omnibus et miraculis. quam mundus non habet. set mutari contempnit et [[underlined]] de uidicio [[/underlined]] quod non timent cum uideant diabolum iam dampnatium et ita intelligere debeant dampnatos complices eius et sequaces. post modum autem exponit dominus quod dixerunt [[underlined]] de peccato quidem [[/underlined]] arguet mundum. [[underlined]] quia non crediderunt in me de iusticia [[/underlined]] uero nostra quod non habet mundus arguet eum. Iusticia autem apostolorum quam non habet mundus determinatur cum subditur [[underlined]] quia ad patrem uado. et iam non uidebitis me. [[/underlined]] talem scilicet qualem prius id est mortalem. Nam stephanus et paulus uiderunt eum postea set non talem immo pocius immortalem. hec est iusticia apostolorum et uia iusticia ut credamus in eum quem non uidemus. Tunc enim iustus ex fide uiuit si non uidetur quod creditur. Sequitur. [[underlined]] de iudicio autem quia rinceps huius mundi iam iudicatus est [[/underlined]] foras scilicet missi er iudicium searationis et eternis addictus suppliciis per iudicium condempnationis et ipso iudicato omnes enim in peccatis imitantur. iam iudicati sunt. Sequitur.
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar