Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f044-Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
in bonitate. hoc verbum gaudii premisit dominus in cordibus apostolorum hoc implens spirituali gaudio locum haberet dolor carnalis de quo sequitur. et iam uidebitis me. [[?]] hac scilicet carnali presentia. apostoli enim ita tenere et tam carnaliter domini diligebant ut absentiam carnalis presentie sustinere non possent. set dominus mutabat eos ad hanc iusticiam ut gaudium spirituale presentent carnali. et eius [[primalem?]] presentiam preferent corporali. hec est iusticia sanctorum que arguit mundum. Si enim dominus petium qui dicentem quod flagellaretur et crucifigeretur. Increpabat carnaliter dicens. absit ate hoc et ideo uocatus est a domino satanas quod est nomen diaboli et aduersarii qualiter autem increpabit deus hominem qui filium uel aliquod propinquum non spiritualiter diliget set carnaliter tantum. cui plus acquiret diuicias quam mores cui plus Desiderat honores quam uirtutes. quem magis diligit proximum habere. quamlicet uiciosum quam remotum. et sacntum. quia sicut dicit gregorius. ad promerenda uicia non acquirendas uirtutes. gaudent ab amicis separari. Item dicit dominus marie magdalene. Noli me tangere. Nondum enim ascendi ad patrem meum id est non credis qualem patri. non quod non crederet. set cor suum hac fide non affecerat. set querebat ipsum carnale dilectione. quasi carnalem plangebat quasi mortuum non quasi suscitatum et regnantem cum deo verum deum. Si ergo hec carnalitas obsistit beate marie magdalene. ne digna esset tangere etiam pedes Iesu. tu ergo qui deum nec carnaliter nec spiritualiter amas set solum diabolum diligis et uicia et proximum carnaliter et uitiose. qua fronte audes tangere totum corpus Christi illud uel ministrando in altari uel communicando. dicit zacharias id est quia perpendiculum extendetur super ierosolim id est super quamcumque animam perpendiculum est uita sanctorum. sicut ergo architectus. uel cementarius. lignum. uel lapidem cum nullum habeat locum. in edificio. In ignem mittit uel cloacam sic dominus artifex mittit in gehennam illum. qui ecclesie edificio secundam mensuram perpendiculum aptari non potest quociens redemit festa sanctorum rociens Christi applicatur perpendiculum. Si ergo nulli sanctorum respondeas qui sunt spiritualis edificii lapides et ligna.quid tibi restat nisi ut reprobus. abiciaris. dicitur in iob x. Instauras testes tuos contra me. et multiplicas iram tuam. testes sunt sancti quorum iusticia non solum arguit nos de carnali amore sicut predictum est set est de stulticia et de mundatio. de stulticia quia probauit quod sapientia huius mundi sutlticia est apud deum. Sapientia huius mundi sunt seculares scientie quibus quidam uacant usque ad senium non attendentes ad scientiam sacre doctrine qui sola scientia est de quibus ysaia [[ponullit?]]. maledictus puer centum annorum. de mendatio quia mendaciter dominus uiciis non posse resistere. non posse diuina in precepta. considera ergo fortitudinem sanctorum audi job. que fortitudo mea ut contineam. aut quis finis meus ut pacienter agam. nec est fortitudo lapidis fortitudo mea. Est neque caro mea enea. Audi fragilem sexum audi magdalenam. que non inuenisset deum immonumento uidens eum in orto. set credens ortolanum dixit. domine si tu sustulisti eum dicito mihi ubi cum posuisti et ego ueniens tollam eum. Anus erat effecta et debilis. multa etiam afflicta tristicia et tum tanta inerat uirtus animo. quod Christum mortuum se solam ferre dicebat. Audi paulum ad hebreos. Recogitate eum qui talem sustinuit aduersus semeripsum contradictionem a peccatoribus ut non fatigemini animis uestris deficientes. nondum enim restitistis usque ad sanguinem aduersus peccatum repugnantes id est non tamen restitistis quantum resistentis si fundendus esset sanguis noster. certe posset unusquisque abstinere a fornicatione. si quam cito fornicaretur alicuius menbri passurus inutilationem arguit nos iusticia sacntorum qui sanguinem suum fuderunt et uos non restitistis usque ad sanguinem pugnantes cum domino. Sequitur arguet mundum de iudicio quia princeps huius mundi iam iudicatus est. Si ergo diabolus princeps huius mundi iam iudicatus est. [[strikethrough]] Si ergo diabolus princeps huius mundi iudicatus est et [[/strikethrough]] dampnatus quid ab eo possunt expectare qui ei seruiunt de quo. abachuc i. mutaui in eos caldeos gentem amaram. gens horribilis atque terribilis ex ipsa iudicium eius et onus eius egredietur. demones significantur per caldeos. Caldei interpretantur quasi fericati in principio. in fine ferum se exhibet. hominem inuitum et renitentem detinendo. unde in iob xl. stringit caudam quasi cedrus. cedrus profunde redicatur. unde ventis conclusa non euellitur ad eius similitudinem diabolus suam caudam id est finem peccati stringit et consolidat ut peccatorum licet exire nitatur non ualeat. post mortem vero hominis diabolus qui hominem lactauit in concupiscentia tenuit in culpa ostendit se demonem quia exhibeat se actorem mendacem in pena. hec est orribilis atque terribilis eius faciem. [[?]] attenderet homo. Cum enim faciem habent cauteriatam. et signa dampnationis sue gerat diabolus in facie. quis ei credat suggerenti superbiam. cum hic passus sit pro superbia. unde benedicitur ex ipsa iudicium eius quia ipse diabolus iudicat sibi non esse credendum. de ipso etiam onus eius egredietur id est cognitio oneris tanti enim oneris fuit postquam inflatus contra deum superbium quod ipsum sustinere celum non potuit set aranta altitudine corruit in monumento ad partes huius [[strikethrough]] seculi [[/strikethrough]] aeris miser igitur homo qui honus portat in humeris quod nisi excutiat ipsum ad inferiora denudet Querenda igitur nobis est et tenenda uera fides et mutanda sanctorum iusticia et timendum dei iudicium quatinus de his in supremo iudicio non arguendi electorum mereamur [[prefui?]] consorcio quod nobis prestare dignetur Iesus Christus amen. [[red ink]] Dominica v.a [[/red ink]] Estote factores uerbi et non auditores tamen et cetera. Dominica ista v.a post pascha precedenti respondet. Nam quem in epistula dominice precedentis dictum est nobis quod uoluntarie genuit nos dues uerbo ueritatis ut sumus aliquod inicium creature dei. In hac dominica tanquam per uerbium sancte predicationis in Christo geniti [[imitamur?]] ut simus factores uerbi et ut in nobis sit inchoata spiritualis curatio que perficietur in patria inuitamur ad sanctam religionem. et instruimur in religione munda. et Immaculata et quem oculi deum super iustos et [[??]]. statim subditur in evvangelio. illa que iustis sit et sanctis promissio uidelicet si quid pepecieritis partem in nomine. mee dabit uobis. dicit itaque iacobus. [[underlined]] estote factores operis uerbi [[/underlined]] quod susceptum et insitum potest saluare animas uestras sicut precedentis dominice dicit epistula et non sitis [[underlined]] auditores tamen. [[/underlined]] quia non auditores legis tantum iustificabuntur set factorem. quia si tamen estis auditores eritis [[underlined]] fallentes uosmeripsos [[/underlined]] scilicet per solum auditum uos putatis saluandos [[underlined]] quia siquis auditor est uerbi et non factor hic comparabitur uiro consideranti uultum natiuitatis sue in speculo. [[/underlined]] Corporali ubi sola relucet umbra considerauit [[underlined]] eium se et abiit [[/underlined]] et [[amoto?]] speculo [[underlined]] statim oblitus et qualis sit [[/underlined]] Quia non reni set solam umbram iudit. sic et ille solum scripture speculum inspicit. qui habet tamen umbram uerborum non corpus operis. uel de speculo spirituali potest intelligi. sit qui proponit in animo considerate in scripturam quasi in speculo uultum natituitatis qualiter sit homo uel quam fragilis uel quid futurus quam breuis cui. in quantis miserus penditus compunctionem magnam et penitendi uoluntatem. contrahit et statim aliqua temptatione seductus. obliuiscitur compunctionis et ad peccata redit. cuius instantie comparantur qui libenter uerbum dei audit et implere negligit. [[underlined]] Qui autem perspexerit in lege perfecte libertatis [[/underlined]] que sunt liberos a timore legis et a seruitute peccati [[underlined]] et permanserit [[/underlined]] in ea continuatione operis hic [[underlined]] in facto suo [[/underlined]] id est per peccato suo. non tantum pro audito [[underlined]] beatus erit [[/underlined]] in futuro. et si similes uideatur in hoc presenti ut autem sitis
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar