Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f049-Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
[[perse]]cutorum tormentis nec fratrum carnalium exemplis. nec propria fragilitate titubet [[underlined]] deus in eo manet [[/underlined]] Uicissimi in se habitant qui continet et qui continetur. habitas in deo set ut continearis habitat in te deus ut contineat te ne cadas. quomodo cadit. [[quo?]] continet deus. deus enim ipsem in quem habitat protegit sicut domus in se contentum. Unde ysaia iiii. Super omnem gloriam protectio. et tabernaculum et umbraculum diei ab estu carnalis concupiscentie et in securitatem et in [[absconsionem?]] a turbine et a pluuia turbine tribulationis mundane. pluuia fraudis dyabolice. [[underlined]] et nos cognouimus. [[/underlined]] Deus siquidem non quia indiget. non quia deberet set sola caritate quam habebat. unicum filium noluit esse unum. set ut fratres ad optauit illi qui cum eo possiderent uitam eternam. Secundus effectus est [[underlined]] Deus caritas est [[/underlined]] hoc repetitur ut in secundo aduentu salus fidelium completa annuncietur [[underlined]] In hoc perfecta est caritas. [[/underlined]] perfecte diligimus deum si non timemus iudicius. set optamus ut ueniat. unde apostolus. Cupio dissolui et esse cum Christo. multi enim habentes conscientiam egredi certi de eterno supplicio. timent egredi de corpore. sicut fur certus de suspendio de carcere. quia per hoc habemus fiduciam si imitamur perfectionem eius. diligendo etiam inimicos. sicut ille dilexit. et solem suum facit oriri super bonos et malos. et suspensus in cruce manus suas extendit ad inimicos paratus recipere quemlibet reuertentem. [[underlined]] Timor non est in caritate. [[/underlined]] Est multiplex timor. mundanus. humanus. naturalis. seruilis inicialis. filialis uel castus. Mundanus cum quis timet quem mundi sunt diuertit ad malum. humanus timens pellis sue et recedit a bono. Seruilis solo timore pene abstinet a malo. hii non sunt in caritate. Naturalis cum quis mortem hortet Inicialis partim timore partim amore recedet a malo. filialis est uel castus. solo amore abstinet a malo. qui timor qui penam habet non est in perfecta caritate. quia qui timet non est perfectus. Est autem multiplex perfectio sufficientie quia quantula[[?]] caritas sufficiens est ad saluationem et comparationem aliquorum. Unde noe perfectus est in generatione sua. Perfecto ordinis adquam teneretur in sacris ordinibus constituti ut caste uiuant. Prelationis ut animam suam ponat pro ouibus suis Religionis ut renuncient omnibus que possiderent. Tranquillitatis ut nihil sit quod in conscientia pungat Nos ergo fratres diligamus deum. quia qui dilexit nos dedit nobis ut diligamus eum. [[underlined]] Si quis dixerit et cetera. mendax est. [[/underlined]] [[?]] enim tuus ymago dei est. si non diligis dei ymaginem. nec eum cuius ymago est. [[underlined]] qui enim non diligit fratrem [[/underlined]] et cetera. purgandus est oculus ab ira et odio. ut in commutabilem dei substantiam ueleat intueri. [[underlined]] et hoc est mandatum. [[/underlined]] diligendus est proximus quia deus diligendo nos allexit ad dilectionem proximi. [[red ink]] Item de eodem. [[/red ink]] IN.HOC apparuit gratia dei in nobis. [[quo?]] unigenitum filium suum misit deus in hunc mundum ut uiuamus per ipsum. Multiplex hoc loco diuine dilectionis datur iudicium primo quia misit. secundo quia filium. tercio quia unigenitum. quarto quia in mundum v. ut uiuamus per eum. In hoc apparuit gratia dei. quia de celo misit filium in uirginis uterum. In quo [[exinanicio?]] et filii humiliatio designatur. Maxime autem caritatis indicium fuit quod se pro nobis exinamur. de qua exinanicione dicit ysaia liii. Vidimus eum despectum et nouissimum uirorum. uirum dolorum et scientem infirmitatem. et nos reputamus eum tanquam leprosum et cetera. Ad cuius quoque exemplum despici non timeamus. Secundum caritatis indicium et eo quod misit filium dilectum. eiusdem substantie et eiusdem potentie. talis enim erat ad nostram redemptionem neccessamus. ut bonus esset et potens. bonus affectans beneficia impendere potens in executione uoluntatis. Unde ysaia viii. deus eum et faciet uoluntatem suam in babilone. et brachium suum in caldeis. Chaldei significat malignos spiritus. Interpretatur enim quasi uerba uel quasi feri. uel quasi demones quia hominem quasi uberibus allciunt uoluptatibus alendum quasi feri detinent detentos. et quasi demones excruciant. Misit ergo filium propter nos ut brachium potentiam in chaldeis. id est in mundis spiritibus eorum maliciam reprimendo. de hac missione dicit ysaia xliii. Propter uos emisi in babilonem. et detraxi uectes uniuersos. et chaldeos in suis nauibus gloriantes Loquitur pater ad nos de filio dicens. propter uos quia dilexi uos. emisi id est de celo misi filium meum. in babilonem id est in mundum et detraxi uectes uniuersos. sicut enim uectibus clauditur domus. sic peccatorum uectibus peccator ne resipiscat concluditur. qui uectes robur sunt confitendi. horror satisfaciendi. timor recidiuandi Sunt etiam uectes quibus homo tenetur in peccatis. Timor et amor mundi amat prospera et timet aduersa. deus autem configet uectes hos dans gratiam ut exeatur de conclusione peccati. detraxitque chaldeos id est malignos spiritus in nauibus suis id est peccatoribus quos sicut nauta nauem quo uult [[ducere?]]. diuersis in uoluuit [[cirrumibus?]] gloriantes. de quibus nauibus dicit ysaia xxxiii. Magnificus deus dominus noster locus fluuiorum riui latissimi potentes. non intrabit per eum nauis. remigium neque [[tieris?]] magna transgredietur per eum. Locus fluuiorum carismatum et sacramentorum. quibus asordibus peccatorum lauamur est ecclesia. Nauis autem dyaboli tieris dicitur. habens iii. ordines. siue ita tabulata scilicet tabulant superbie quod est superius. Auaricie quod est medium. luxe quod est infimum. Huius nauis ductor est dyabolus non ingreditur ad illum locum fluuiorum qui est ecclesia. Tercium caritatis indicium. quia misit unigenitum si enim plures habuisset filios. et unum mississet non tanta dilectio uideretur. set unum habuit. et illum misit. [[quo?]] non tamen uoluit esse unum. set ut fratres haberet illi coaptauit coheredes. Unde ad hebreos ii. decebat enim per quod omnia qui hominem fecit que ut deo fruexetur. qui multos filios ad dixerat ad gloriam id est adducendos predestinauit auctorem salutis eorum id est filium scilicet per passionem consumari. quod autem fratres eius fimus ostendit apostolus on eodem. qui sacrificat et qui sacrificatur ex uno omnes. propter quam causam non confunditur fratres eos uocare dicens. Narrabo [[?]]. Misit ergo filium suum in carnem ut esset nobis frater in humana natura. Unde apostolus. in eodem. quia [[?]] communicanent carni et sanguini. Ipse quoque communicat eidem. Quartum caritatis indicium. quod in talem locum eum misit. in mundum. de quo agitur in fine huius epistule. Totus mundus positus est in maligno igne. de quo johel i. Ignis commedet sponsa deserti id est quod uirtutibus sponsum erat scilicet lignum fructiferum. quod est homo qui bonis operibus fructificat. Ad hunc ergo ignem extinguendum ros gratie missus est de quo osee [[?]] Ero quasi ros israel germinabit quasi lilium. dicitur etiam mundus positus in maligno id est in potestate maligni scilicet dyaboli. qui ideo malignus dicitur. qui sicut dicit ysaia lii. Assur id est sine causa calumpniatus est eum scilicet populum domini. v, caritatis indicium exprimitur ubi dicitur. ut uiuamus per eum. nam uitam dedit nobis in sanguine suo. dicut dicitur ad hebreos ix. Neccesse est [[exemplis?]] celestium hiis mundari. Ipsa autem celestia melioribus hostiis quam et cetera. Celestia appellat que celestis est spe et conuersatione cuius exemplum erat templum et tabernaculorum quod mundabitur sanguine agnorum et uitulorum. Ipsam autem ecclesiam neccesse est mundari uera hostia id est sanguine Christi. predictis hostiis figuratis quod per mortem ipsius nobis uita ostenditur. cum mortuus aperto latere Christo sanguinem fudit. significans quia in eius morte esset uita. nam sanguis eius signum uite. Sequitur. in hoc est caritas. Attende gradus caritatis quia dilexit nos non diligentes aum quia misit filium. quia eum misit propiciationem et liberationem id est sacrificatorem semeripsum. in sacrificio offerentem. in quo pietas ostenditur magna maior maxima. Magnam nobis prestisset pietatem. si solum modo cohibuisset manum auindicam. Unde [[libro?]] regum iii. Misericordie domini multe qui non sumus consumpti. maior est Pietas. penam eternam commitans transitoriam eam culpe non compensans. set etiam diminuit. de condigno quod non nostra satisfactio. set eius bonitas operatur. unde ipse ait per ysaia xlviii. propter nomem meum non propter te longe faciam furorem meum. ut non compensem penam culpe. et laude mea id est impensis beneficus quibus me laudare terenis. infrenabo te ut non [[intereas?]]. Beneficioum nobis fratrem imposuit. ut si forte non propter penam. saluti propter beneficia desistamus ipsum offendere. Maxima pietas est quia que non rapuit exsoluit. Unde ysaia liii. Ipse uulneratus est propter iniquitates nostras. et atritus est propter scelera nostra. Dat igitur tibi deus exemplum ut non tantum in feras calumpniam [[feriem?]] set ut diligas non diligentes. Si enim diligit eos uel te diligunt nonne et uici hoc faciunt et non queras uindictam set impendas beneficium De non querenda uindictam dicit ecclesiasticus xxvii. Et qui uindicari uult a domino
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar