Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f049-Verso
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
inueniet uindictam et peccata illius seruans seruabit homo homini seruat iram et a deo queret medicinam. de uilipendendo beneficium parabolis xxv. Si esurit inimicus tuus ciba illum . [[red ink]] Item de eodem die. [[/red ink]] HOMO. Quidam erat diues et induebatur et cetera. Iste quasi ignotus a deo reprobatus non designatur ex nomine. pauper uero humilis per approbationem scitur ex nomine. Reprehenditur iste quia diues. contra diuites iacobus in fine. Agite nunc diuites. plorate ululantes in miserus que euenient uobis. Ululare luporum est. dicit ergo ululate. quasi dicat Lupi fuistis. aliena rapiendo. lupi fuistis cibos immoderate [[strikethrough]] sumendo [[/strikethrough]] uorando. et ideo ululabitis in inferno. Sequitur. diuicie uestre putrefacte sunt. uestimenta uestra commesta sunt atinea. aurum et argentum uestrum eruginauit. et erugo eorum erit uobis in testimonium et manducait carnes uestras sicut ignis. Unde id est a timotheum in fine. Nichil intulimus in hunc mundum aut dubium nec auferre quid possumus. habentes alimenta et quibus tegamur et hiis contenti sumus. Nam autem qui uolunt diuites fieri incidunt homines in temptationes et in laqueum dyaboli. et desideria multa inutilia et nociua. qum mergunt homines in meritum et perdicionem. cupiditas enim radix omnium malorum est huic et concordat abbacuc. iii. Ve ei qui multiplicat non sua et congregat contra se densum lutum. Bene autem dicit non sua. quia erant pauperibus communicanda. uel non sua quia nichil efferet secum moriens. Unde et niniue et ciues suos fugientes. Loquitur que mundus loqueretur ad homines suos morientes. in secundo naum. State state et non est qui reuertatur. et eripite aurum et diripite argentum. nam finis diuiciarum ex omnibus uasis desideriabilibus. Sequitur et induebatur purpura et bisso. Purpura est color regi habitus exchonthis marinis ferro circumcisis emissa. Reprehenditur ergo ornatus et mollicies uestimenti Unde Mateus. qui mollibus uestiuntur in domibus regum sunt quasi non in domo Christi. gregorius. Si cultus preciosarum uestium peccatum non esset sermo dei non sic uigilanter exprimeret quod diues purpura et bisso indutus apud inferos torqueretur. Unde ecclesiasticus xxx. amictus corporis et [[disus?]] dencium hominis annunciant de illo. Lasciuus et mollis cultus. mentis enunciant molliciem. unde petrus in canonica iiii. dicit de honestate mulierum quarum non sit exterius capillatura. autem circumdatio auri autem indumenti autem uestimentorum cultus. dicit enim cyprianus. Serico in purpura indute Christum induere non possunt. auro et margaritis et monilibus ornate. ornamenta cordis et toris perdiderant. Si autem hoc arguitur in mulieribus que excusare se possunt contra maritos. quantomagis hoc arguendum est in uirginibus et plus in uiris et maxime in clericis quorum exemplo subuertitur populus. Unde Iudicum viii. fecit gedeon ephot ex ornamentis mulierum et fornicatus est omnis israel in eo. et factum est gedeoni et omni domui eius in ruinam. Ephot de ornamentis mulierum cum loco operum. fortitudinis rigoris. et seueritatis uestis molliciem et lasciuiam assumit. quod sibi et populo per exemplum peruiciem prouenit ad ruinam contra quod dicit ysaia iii. Erit pro suaui odore feror. et pro zona aurea funiculis. pro crispanti crine caluicium. Nam pro musco et floribus quem manibus geruntur erit feror gehenne. et pro zona aurea funiculis peccatorum. et pro crine crispante erit capitis nudatio id est sordium mentis manifestatio. Attendere deberemus quod dicit hester iii. falsum loquens ad deum Tu scic neccessitatem meam et infirmitatem meam. quod abhominet signum superbie et glorie mee quod est super caput meum. in diebus ostentationis mee. et detester illud quod pannus menstruate. Sequitur et epulabatur cottidie splendore. Arguitur v. modus hoc loco gula. unde dicit gregorius. de v. [[speciebus?]] gule. super illud genesi. ubi esau in lenticula primatum perdidit. Vicium gule nos temptat aliquando enim quis tempus commedendi peruenit ut ionathas. Aliquando tempus non peruenit set lauciores querit [[strikethrough]] libros [[/strikethrough]] cibos. quem fuit culpa filiorum israel in heremo cum populus despecto manna carnes petiuit. Aliquando quem sumenda sunt preparari accuracius appetit ut puer filiorum hely. non coctas set [[loquendas?]] carnes de sacrificio petebat quas accuratus exhiberet aliquando qualitati ipsorum ciborum congruit. set iniquitate sumendi modum excedit. Ut cum dicitur. hec fuit iniquitas sodome. superbia et saturitas panis. et habundantia. Ostenditur ideo periisse quia cum uicio superbie mensuram refectionis excedit. Aliquando uero abiectum est quod desiderat et cum estu desideru grauis peccat sicut esau primogenita amisit. qui cum comedisset recessit et uendidisse primogenita uilipendit. ita multi delicata commedunt et sic ab eo recedunt. ut quod peius est gratiam se amisisse uilipenditur. et sicut gratie primicias pro uili cibo uendunt. cum magno estu etiam cibum despicabilem concupiscunt. Set quia non cibus est in uicio. set appetitus lauciores plurique cibos sine culpa sumimus. set abiectiores cum reatu conscientie de gustamus. Esau enim primatum pro lenticula perdidit. helyas in heremo carnes commedendo uirtutem seruauit. Unde dyabolus quia non carnem set concupiscentiam causam dampnationis esse intelligit primum hominem non carne set pomo subdidit et secundum pane temptauit. Hoc est quod populum est culpa cum uilia sumimus. Agiot percussit eglon gulosum pinguem et crassum nec extraxit gladium. sic percussit ut per secreta nature alui stercora promeret. nam si feriendus est gluto ut non statim delimatur blandimentis. set arguatur aspere donec uideat quantus sit feror in uicio gule. Ad hoc [[?]] concordat Mateus v. commedes et non saturaberis. humiliatio tua in medio tui. nunc commedis laute et cras laucius. et quid hoc nonne humiliatio et cetera. quasi dicat. None lauta cibaria. fuent uilia stercora. in medio tui scilicet inuentie. Aliter commedes laudes laudes hominum et non saturaberis. quia plus semper laudari appetis. et quare laudari appetis quia humiliatio tui. quia prope cor superbie est uenter locus stercorum. Et epulabatur. preterea dicimus facit ad huc contra gule uicium quod dicitur parabola xxiii. Cui ue cuius patri ue. cui rire. cui fouee. cui sine causa uulnera. cui suffossio oculorum. querit cui ue quod eternam notat dampnationem. cuius patri ue et rire et sordida conscientia. fonee in serui siue causa id est flagellatio demonum sine condicione. pro suffocatione oculorum in uino ardore gehenne. Unde sequitur. Nonne his qui deo morantur in uino et student calicibus potandis quasi dicat ita non intuearis uinum quod flauescit. et cum splenderuit in uitia. ingreditur enim blande. set in nouissimo mordebit ut [[?]]. cum quod potauum exigitur et sicut regulis uenena diffundit. nam quod dicit ne intue. iii. quando [[?]] Alludit nequicie modernorum quibus gule sapor non tamen sufficit set uoluit etiam ut in eodem omnes sensus inebrientur. delectatur enim uisus in claritate. tactus in frigiditate. gustus in sapore. nasus in odore et quia non est quod delectet auditum. assumum lyram et cibalum et tybiam contra quod ysaia v. Ve qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam. et potandum usque ad uespera ut uino estuetis cythara tibia et timpanum et cimbala et uinum in conuiuiis nostris in opus dei non respicitis. et opera manuum eius non consideratis. Opus dei scilicet illud spirituale et percipuum quod ipse de calice mortis potauit. et nobis uitam atulit. non respicitis opus manuum eius scilicet quod omnia subiecit sub pedibus nostris et ecce quod sequitur propter te de eodem quia captiuus ductus est populus meus. Sequitur. et erat quidam mundicus de iiii. hoc loco diues reprehenditur. primo quia in infelicitate sua timendus non fuit. secundo quia done precepta pauperibus non erogauit. iii. quia uiscera pietatis ignorauit. iiii.o peccata precio non redemit. Contra peccatum scilicet timendus non fuit. dicit iob xxx. Semper quasi turentes fluctus super me [[?]] deum. constitutus in mari super uenientibus fluctibus timet mortem. sic iob uidens euaginatum dei gladium uindictam semper timeat. et per uidens illud uerbum horribile. Ite maledicti. dixit pondus eius ferre non potui. contra secundum quod scilicet dona precepta pauperibus non erogauit dicit ideo iob in eodem. Si negabam quod uolebant pauperibus. si oculos uidue exemplo. feci si commedi bucellam meam solus. et non commedit pupillus ex ea sub intelligitur in precatio. Quare autem misereri debuit subdit. dicens. Ab infancia creuit mecum miseratio. et egressa est ab utero malus mee. qui ergo non miseretur pauperi contra naturam peccat. contra iii. scilicet uiscera pietatis ignorauit. inuitamur ad pietatem id est ad timotheum iiii. Exerce te ipsum ad pietatem. Ad corintorum n. Exercitatio ad modicum ualet sicut ieiunium et afflictio et cetera. Pietas autem ad omnia uelat habens promissionem uite que nunc est et future. Unde ecclesiasticus l. que oliua pululans in campis et cipressus in altum se extendens. per oliuam miseriam cypressus autem in altum crescit. quia qui per opera misericordie se extendit in altitudinem primori se extendit contra iiii. scilicet quod peccata precio non redemit dicit daniel. iiii. peccata tua elemosinis redime. et ecclesiasticus xxii. purgate cum paucis et manum tuam pauperi porrigo. purga. qui ante dicem iudicii purga. et hoc cum paucis. quia parum est quod datur et multum est quod purgatur.
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar