Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f056-Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
[[in]]iquitatem id est ad consumationem. ita exhibete id est uoluntarie. preparate membra [[insertion]] facta [[/insertion]] uestra per gratiam in baptismo collatam. seruire iusticie que ducit ad [[satisfactionem?]] id est boni operis consumationem. Non enim uos ad hoc coartat apostolus ut quanta sollicitudine. seruiuimus dyabolo. tanta seruiamus deo. set similitudinarum est ad membrosum pertinens diuersitatem. Ac si dicat. Uniuersa membra exhibuistis peccato. et uniuersa exhibete deo. uel sic duo gradus insinuentur scilicet comtempnere quod delectat. et quoc contempnere quod terret. Ac si dicat. Sicut contempsistis permissionem eternorum bonorum quem delectat. sicut contempsistis eternorum comminationem quem terret. et cucurristis ad uoluptatis delectationem. ita contempnatis honorem mundane aduersitatis. terret. et amorem terrene uoluptatis quem delectat. et curratis ad seruitutem iusticie quem sacrificat. cum enim serui essetis peccati id est cum in uobis dominaretur peccatum tanquam seruis liber fuisitis iusticie id est a iusticia. querit hoc loco augustinus. [[quo?]] sint libri iusticie. cum sint sine peccato. Ad quod dicitur. [[quo?]] hec est libertas serui addicti. et libertaliter et uoluntarie peccato seruit. quem ergo fructum habuistis in illis operibus tunc in quibus nunc erubescitis. quasi dicat nullum. fructus afruendo dicitur. nemo autem fruitur morte opera igitur illorum fructuum non habent sine set mortem eternam quam merentur in futuro. et confusionem et erubescentiam aufert in presenti. nam finis illorum mors est Hunc autem liberati a peccato. supra dixit liberi fuistis iusticie. et liberati quod homo per se ipsum. a domino iusticie liberat se ipsum. hic autem dixit liberati peccato quia non a se set a deo. a seruitute peccati liberatur. et isuticie seruus efficitur. Unde subdit. Serui autem facti deo per gratiam in baptismo collatam. habens fructum uestrum id est uestre utilitas uos dico ducti in sacrificationem id est in uirtutum consumationem. quia caritas meretur auferi. et aucta profici. finem ergo uitam eternam. quem est finis sine fine. stipendia enim peccati mors est id est digna retributio pro peccato. et gratia die gratis data. uita eterna. quod stipendium mortem appellat non uitam. stipendium enim a stipe petenda dicitur. qua pecunia ponderabatur que milibus reddebatur. mors ergo peccatorum dicitur stipendium. que dyabolice malicie non datur set redditur. et quia gratia redditur pro gratia. nam ipsa merita sunt ex gratia. et quia pro meritis [[reprehendunt?]] uita eterna dicitur gratia que datur pro gratia. ideo totum est gratia que fuerit ex gratia. ideo uita eterna datur. ideo totum est gratiam nichil enim ibi nisi gratia. [[red ink]] Item de eodem. [[/red ink]] HUMANUM. dico propter infirmitatem caritatis ii. Inuitat nos apostolus ut sicut uniuersitatem membrorum exhibuimus peccato. ita uniuersitatem membrorum exhibeamus Christo ad opera iusticie facienda. et si caro suam alleget infirmitatem. ei condescendum non est. Caro enim similis est [[rumcino?]] [[spanenato?]]. qui quando mane domum egreditur claudicat. et quod dietam facere non possit allegat. set cum paulatim procedit claudicare desinit. et dietam perficit. ita caro cum ad aliquod opus arduum inuitatur. suam allegat infirmitatem. set stimulus caritatis urgeatur dietam perficere [[compellerunt?]]. et sicut equus ad nutum doctoris siue ad dexteram siue ad sinistram sine gradi labore cui conducitur. ita manus hominis ad [[elemosinam?]] uel ad rapinam mouetur. non enim est in membro set in homine difficultas. dicit ergo apostolus. sicut exhibuistis et cetera. quasi dicat duo sunt que nos trahunt ad peccandum. scilicet timor mundane aduersitatis. et amor terrene ropseritatis. Ac si dicat. comminationem suppliciorum et promissionem eternorum bonorum contempnitis et ad carnis desideria curritis. set incensa igitur et suffossa ab in [[?]] uulnus tui peribunt. Amor siquidem terrene prosperitas incendit. timor mundane aduersitatis suffodit. et aufert muros uirtutis. siue bonorum operum fundamentum id est fiduciam in deo. qui enim habet quod timet in mundo confidentiam habet in deo. set contra hanc mortis suffosionem et terrenorum delectationem. habemus medicinam uulnum domini in [[pecantem?]]. si etiam uultus domini morientis. accenditur in nobis. Amorem terrenorum arguere [[uibemur?]]. sicut et ipse arguit cum quesitus aturbis. ut eum in regem eligerent fugiens se subtraxit. timorem mundanum increpauit. cum mortem quam uitare potuisset pro nobis subiit. Unde apostolus. ad eius imitationem nos inuitat. ad hebreos xii. dicens. deponamus omne pondus. et circumstans nos peccatum. id est dampnemus per confessionem. non tamen pondus peccati set etiam circumstantias et hoc per pacientiam ut curramus ad propositum nobis certamen. aspicientes in auctorem fidei et consumatorem Iesum qui proposito sibi gaudio regni terreni terrene illud non amauit. in quo nos ne ipsum diligamus docuit. set crucem eius qua sustinuit confusione id est crucis ignominia contempta. in quo ne timorem terrenum abhorreamus exemplum dedit. et ecce quid sequitur. et sedet ad dexteram dei. ubi etiam si immitatores boni fuerimus nos locabit. Cum igitur deus mundi diuicias et mortis contempsit angustias. facies illius. utrumque in nobis scilicet amorem terrenorum. et timorem arguit. ut ab increpatione uultus eius pereant. Unde naum propheta. contermuit terra a facie eius. id est terrenus amor. et sophonias. In igne zeli eius deuorabitur terra id est terrenus timor. zelus domini dulex est scilicet zelus dliectionis. et zelus indignationis. de utroque dictum est a deo. zelus domus tue commedit. quod commeditur deglutitur et absconditur. dicit ergo deus. o pater zelus. id est amor quem [[?]] ad domum tuam scilicet ecclesiam. in carne humanitatis me deglutiuit. et abscondit. Sic et poterit dicere Christus in iudicio astante peccatorum multitudine. O pater zelus id est peccatorum indignatio. que de domo tua erant neruo non merito. Abscondit me [[?]]. et mansuent et deglutiuit ut nulla in me appareat benignitas. set sola seueritas. dicit ergo propheta. In igno zeli tui deuorabitur omnis terra. quia sicut zelo caritatis in primo aduenti absorbta est seueritas. ita in secundo aduentu in seueritate absorbebitur misericordia et zelo indignationis quo deuorabitur omnis terrenus. quia dicit naum. contermuit terra afacie eius. et omnes habitantes in ea. scilicet contermuerant. Sequitur. Ante faciem indignationis eius quis stabit et quis resistet in ira furoris eius. Indignatio eius effusa est sicut ignis. et petre id est mentes petrine et fortes ad pensandam uel cogitandam malicam. dissolute sunt ab eo per timore [[?]]. Monet igitur nos apostolus. ut sicut exhibuimus membra nostra seruire immundicie et iniquitati ita exhibeamus ea. ad oepra iusticie. Per immundiciam significatur immundicia et comes eius genera luxurie introductoria. Bene autem immundiciam appellat luxuriam. que corpus sensibiliter inquinat. hec est iezabel de qua legitur in iii.o regum xxi. quod mortem nabot procurauit. quod uineam suam de iesrael in hortum olerum transferri non permisit. Iesabel interpretatur fluxus per sterquilinium. et significat luxuriam que fluit per immundiciam. et suam destercorat mansionem. Unde de luxuriosis dicitur per iohel. computuerunt [[?]] in stercore suo. hec procurauit uitam nabot. quod interpretatur conspicuus. et significat Christum in que angeli desiderant prospicere. que in se luxuriosus interficit. cum per immundiciam expellat. transferens uineam de iezrahel in hortum olerum. iezrahel interpretatur semen dei. Vinea ergo naboth id est Christi. [[meus?]] est hominis semine uerbi dei seminata. que in ortum olerum transferitur. cum sedes uolutatis et luxurie efficitur. et Christus qui in homine eicitur. Unde [[Ieronimus?]]. ad sabinum dyaconum scribit et eum defornicatione arguit. dicens clamat contra te sanguis nabucheus scilicet qui uineam iezrahel id est semitas dei in ortum uoluptatis et olera lasciuie conuertisti. et cum cosbi qui sicut legitur in numeris xxv. zambri uirum ierosolimitarum ad luxuriam prouocauit. cosbi interpretatur calix in [[?]]. per in mola mihi. hoc enim facit calix immersus. scilicet uicium gule. et ambri interpretatur psalme uel canticum. in psalmo significatur bona operatio. id est in cantico dei laudatio. gula autem et luxuria maxime clericos bene operantes et deum laudantes decipiunt. uomine iniquitatis. designatur auaricia. que enim maior iniquitas. qua rem communem propriam assumere. contra quos amborum. Nemo dicat proprium quod commune est natum plusquam sufficiat. Auarus quoque qui multorum alimenta non tamen ad ususm suum qua ad habundanciam facit. et ad delicias. non enim minoris est criminis cum possis et habes indigentibus donare. qua eius rapere. quia hominum esurientium panis est. que tu detines nudorum uestimentum est quod tu recludis miserorum est redemptio pecunia qua tu in terra fodis et abscondis. tantorum igitur te scias. inuade [[blank space]] quantis potes prestare. hec auaricia est amphora de qua zacharias v. hec est amphora egrediens. et dixit angelus. hic est oculus in uniuersa terra. et ecce pertabatur talentum plumbi et ecce mulier in medio amphore. et dixit angelus. hec est iniquitas et impietas. et proiecit eam in medio amphore. et misit
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar