Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f058-Verso
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
reportat. Unde xviii. Ante messem totus effloruit id est totus in flore disperiit. quia ad productionem frugum non peruenit. Unde sequitur. immatura perfecto germinauit. id est omnem in presenti uita fructum percipit. a fructibus eorum cognosces eos non a fructibus qui sunt in eis. set qui sunt ab eis. fructus enim dei non hominis sunt bona opera. que non intendunt. fructus hominis non sunt dei. fauor populi et gloria qua intendunt qui ex radice mentis infecte procedunt. de simulatione ypocrite dicit iob. 39. Penna structionis similis est pennis herodii et accipitis. herodus et accipiter uirum iustum significat pennis uirtutum celestia penetrantem. structio magnarum carnium est et auis ponderosa. filis accipit in pennarum ostentu. set dissimilis in uolatu. nam cum pennas erigit. ad alta uolare nescit. ita et ypocrita uirum iustum exterius simulat in gestu. discors tamen in uirtutem progressu. qui alas quinque quasi uolaturus excutit. interdum autem interius quadam malicie calliditatem restringit. unde gregorius. ypocrita oportunitate comparata cogitationes suas superbiendo manifestat. et cum secum simulat in se restringit quod cogitat. et fallendi causas. quasi alas per humilitatem plicat. et sic deiciat equitem et ascensorem eius. equus est spiritus cuius ascensor est deus quod deridet exterius ypocrita. exterius se simulans iustum. et interius serpentis abscondit uenenum. et subsanat deum. cum ipsum ore predicat. set in cordis hospicio eius aduersarium dyabolum refruat. de hac derisione dicit iob xiii. Nunquid faciem eius accipitis. set pro deo iudicare nitimini. gregorius. faciem eius accipiunt qui auctoritatem eius in iudicio sumunt. pro deo iudicare nititur. qui alterum reprehendit. Apud se ipsum [[insertion]] tanquam [[/insertion]] ullius culpe conscius. minime iudicatur qui iusticiam die mente contemplantur. inique operantur. faciem dei [[insertion]] in abscondito [[/insertion]] inique accipiunt. A fructibus eorum cognoscetis eos. Unde sequitur. Nunquid colligunt de spinis uuas. aut de tribulis ficus. quasi dicat [[strikethrough]] non [[/strikethrough]] Spine et tribuli super se ramos fructuosos accipiunt. et tamen in se fructuosi non sunt. tales sunt ypocrite. Unde ysaia 33. Orientur in domibus eius spine. et urtice et paliurus. [[insertion]] [[margin]] immunicionibus eius [[/margin]] [[/insertion]] per spinas punctio uiciorum de qua non colligitur uinum id est mentis hylaritas. per urticas siue tribulos cogitationum immundarum prurigo. de qua non colligitur fructus [[superscript]] ficus [[/superscript]] id est tranquille conscientie dulcedo. Unde osee x. Lappa et tribulus ascendet super aras eorum. per lappam que est herba glutinans. luxuriam. per tribulum atrahentem cupiditatem accipimus. que maxime in hereticis preualent. ipsum etiam malum hominem significat. Unde micheas. vii. qui optimus est in eis. quasi paliurus [[insertion]] et [[/insertion]] qui rectus quasi spina de sepe. Spina pungit appropinquantem sibi in cautum. pliurus retinet comprehensum. sic hereticus [[insertion]] [[margin]] auditorem suum [[/margin]] [[/insertion]] doctrina sua corrumpit et correctum [[superscript]] corrumptum [[/superscript]] in errore nutrit. de spinis igitur uuas non colligent qui de intentione peruersa opus meritorium non faciunt. licet facere uideantur. nec in ipsis bonum est quod in ipsis creditur. sicut nec in iusto uicium est quod in ipso quinque ei imponitur. ut in domino Iesu Christo qui secundum ysaiam qui in lapidem offensionis et in [[petra?]] scandali predicatur. nam cum ex se iustam scandali causam. seu naturam. minime daret. Multi tamen scandalizati [[insertion]] sunt [[/insertion]] ex eo. Bonum ergo opus quod in heretico perpenditur. ipsius non est licet ab eo aliis permittente deo mynistretur. Omnis ergo arbor que non facit fructum bonum exidetur. et in ignem mittit. et concordat luca. Ecce iam tres anni sunt ex quo uenio querens fructum in ficulnea hac et non in uenio. succide ergo illam ut quid etiam terra occupat. Tres anni triplex est lex. scilicet naturalis mosyaca. Christi. perceptorum et euangelica duorum perceptorum. que sunt diligere deum et proximum. qui in his fructum non fecerit excidi percipitur. et gehenne incendio deputatur. Responsum quod est deo. domine dimitte illam etiam hoc anno ut [[strikethrough]] quod etiam [[/strikethrough]] [[insertion]] usque autem [[/insertion]] fodiam circa illam. et mittam stercora et cetera. [[insertion]] [[margin]] annus iste lex est prime in quo circa mentem fodiendum est increpationis fossorio ut qui latebant facinora deducantur in apertum commitantur stercora [[?]] [[/margin]] [[/insertion]] ostendatur quanta sit feditas peccatorum et sic fructum faciat. ne filiis sit ficulnee cui maledixit deus in matheo xxi. eo quod eam sine fructu inueniret dicens. nunquam exte fructus nascatur. et iohannes. in persona Christi de patre xv. omnem palmitem non ferentem in me fructum tolli eum. fructus ante malorum sunt que numerat apostolus ad galateos v. Manifesta sunt opera carnis. que sunt fornicatio immundicia. luxuria. ydolorum seruitus. Veneficia inimicia. ebrietas. commessationes. et his filia. qui talia agunt regnum dei non confecuntur. Unde sequitur. non omnis qui dicit mihi domine et cetera. Bis in quid de dicit. set oportet dicere domine. domine. domine. corde. ore. opere. quod heretici non faciunt. contra dicit iob. xxxiii. Autem decipitur deus. autem homo nostris fraudulentus. quasi dicat non. set ipse uos arguet [[?]] in ascondito faciem illius accipitis Gregorius. qui ueritatem dei sentiunt in corde. et in operibus non ostendunt in abscondito faciunt. non ergo qui dicit domine de iii.o non adiuncto. non intrabit in regnum celorum. set qui facit uoluntatem. patris mei. de qua uoluntate dicit apostolus id est ad thessalonienses iiii. hec est uoluntas dei sacrificatio uestra. ut abstineatis uos a fornicatione ut sciat unusquisque uestrum. suum aus post in sacrificatione et honore et cetera. [[red ink]] Dominica ix.a [[/red ink]] NON. simus concupiscentes malorum sicut quidam exillis concupierunt. Uniuerse uie dei misericordia et ueritas. Agitur autem in hac dominica de misericordia domini et ueritate. nam in hac epistula ubi de penis pro preuaricatione iudeorum inflictis agitur. seueritas iudicantis exprimitur. nam in iudicio eius apparebit. In euangelio uero agitur de uillico iniquitatis. qui dissipauit bona domini sui. Laudatur tamen a domino pro eo quod prudenter egit faciendo sibi amicos. qui eum reciperent in eterna tabernacula. ex quo diuina apparet misericordia. quam non solum nobiscum uult agere. set etiam prelatos uocat ad misericordiam sibi creditis impendendam. dicit ergo non simus concupiscentes malorum. Apostolus domini in in iudicio seueritatem commemorat. ut nos de peccatis exerceat. reuocat ad memoriam iudeorum peruaricationem. et penas pro peruaricatione inflictas. de hortans nos a similibus ne similiter puniamur. de qua exhortatione dicit ecclesiasticus. xviii. Post concupiscentias tuas non eas et a uoluntate tua reuertere quia si [[prestiteris?]] anime tue. sensualitati concupiscentias eius. faciet te in gaudium inimicis tuis. letabuntur enim in mundi spiritus. de subuersione tua. de hiis concupiscentiis. et sequentibus dicit iob xxx. Egestate et fame steriles. qui rodebant in solitudine stralentes calamitates et miseria et mandebant herbas et arborum cortices radix iuniperorum cibus eorum quasi dicat Seculi amatores steriles sunt egestate. quia ueras non habent uirtuti diuicias. in fame quia uere refectionis delectione carent. qui rodunt in solitudine. siue deserto. id est in mundo in quo est defectus spiritualis habundancie. ut delectionis interne. tales mandunt herbas id est uoluptate in uxore apparentes. et corticem arborum. id est delectionem peccati. super faciem eius medulla ueneno est plena squalente calamitate id est uoluptate que sua pro cacitate concupiscentias generat. squalet etiam miseria id est mortalitatis pena. Unde in treno iii. Ut non egrediar aggrauauit compedem meum. compedem aggrauauit qui uoluptatem infirmitati sociauit. ut uoluptatis dulcedine submersi suam miseriam non auertant. de quibus subdit. Radix iuniperorum erit cibus eorum. radix iuniperi est sine aculeis militos tamen producit aculeos. scilicet uermes conscientie. et supplicia gehenne. Item iob xxx. In desertis habitant torrentem et in cauernis terre. uel super glareas que sunt lapilli parui. quos fluuius impetu uelociter seducit. hec est uita presens que indesinenter. sue mutabilitatis defectum. cursu temporum quasi impetu fluminis. ad finem suum deducitur. In glareis ergo habitant qui spiritus in terrenis collocant et defectu suo in stabili ad mortem deducuntur per quam ducantur ad gehennam. Et esse sub sentibus delicias reputant id est uoluptates sub diuiciis que tamen in presenti pungunt per sollicitudinem. et eternam amaritudinem preparant. et sic mel lambunt super spinas. Non ergo simus concupiscentes malorum. sicut illi concupierunt. de quorum concupiscentia habetur in libro numeri xi. Quis dabit nobis carnes ad uescendum recordamur piscium quos commedebamus in egypto gratis. in mentem nobis ueniunt cucumeres et pepones. porri. cepe. et allia. nichil uiderunt oculi nostri nisi manna. Manna fastidiunt et carnes querunt qui dulcia dona gratie despicuunt. et pro carnalibus uoluptatibus laboriosa huius uite itinera etiam lacrimis plena concupiscunt. contempnunt habere quod unde spiritualiter gaudeant et desiderant [[?]] eternaliter [[germunt?]]. predicta siquidem cum lacrimis commeduntur et cetera. lacrimis diliguntur. Deus autem dedit eius carnes dicens. sacrificamini cras enim commedetis carnes. et dedit eius in tanta copia ut per nares exirent et uerterentur in nauseam. Sacrificari debet per abstinentiam qui ad mensam accedit deliciosam. ne per gulam peccet. Per nares carnes [[?]] cum per earum detestationem carnales delicie ueniunt in fetorem. et in nauseam et in uomitum. Unde ysaia xxx. Errare fecit egyptum sicut errat ebrius et uomens. Nausea res est detestabilis qua ipse uomens inebriatur et cum peccato quod post posuerat iterum delectatur. Neque ydolatre efficiamini. Item prohibetur i. regum vii. preparate corda uestra deo. auferte deos alienos de medio uestri baalim et astaroth. medium nostri corporis est cor[[?]]. de quo tolli de baalim. quod interpretatur superior et significat superbiam astarot ouile. in quo sunt duo. presepe quod designat ecclesiam gulam. et sterquilinium
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar