Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f062-Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
quieuit tributum. Ex actor est qui solet sibi uel domino suo rapere id est ad opus sui uel domini quo cessante cessauit tributum. Sequitur. Detracta enim ad inferos superbia tua concidit cadauer tuum. subter te [[?]] tinea et opermentum tuum erit uermes. dicit ergo sicut non cessauit exactor in culpa sic non cessabit in pena. si culpa perhennis erat ergo et pena. quamdiu durabit uestis durabit et tinea. quamdiu durabit caro durabunt et uermes in carne. et quamdiu anima que est ignis materia. tamdiu durabit et ignis. Anima autem nunquam deficiet. nec extinguetur ignis. Sicut ergo raptor rapere non cessauit cum potuit. sic dyabolus tributum exigeris non cessabit quamdiu anima erit que penam portare poterit que super erit. Sequitur de iusticia. Iniustus sicut dixi qui bona congregat. et pauperibus non erogat. ad decessionem adulterii. dicit ecclesiasticus xxiiii. Loquens de adultera sic primo in lege altissimi incredibilis fuit. et secundo uirum suum dereliquit. Tercio in adulterio fornicata est et ex alio uiro filios statuit sibi. Mulier ergo adultera heretica et incredula est que sic conuincitur. facto enim negat fidem matrimonii. quam credi oportet et sic peccat in lege altissimi. qua dixit et erit in carne una. intentione scilicet propagandi filios in fortem domini. non carnis delectionem sectandi. Secundo uirum suum dereliquid. que uire uite consuetudinem confirmauerat indiuiduam. tercio in adulterio fornicata est et de filiis non faciet uiro suo filios. Unde paulo ante statuit hereditatem ex alieno matrimonio. Velud etiam hoc publicanus. Publicanus dicitur qui exactionibus. publicis lucro sectatur. Verba publicani sonant in prophetia cum dicit. Non mouebor a generatione in generationem et cetera. Non mouebor a generatione pauperum ad generatione diuitum non mouebor negocians sine malo. hinc ysaia xxiiii. Semen nili fluminis messes et fruges eius egypti. habundanciam frugum se habere non crederent. nisi fluminis nichil emundaret. sic amatores seculi nichil se crederent acquiere nisi habundaret iniquitas et acquirerent [[insertion]] [[margin]] per nephas [[/margin]] [[/insertion]] ad hoc [[insertion]] etiam [[/insertion]] facit quod dicit ecclesiasticus xxvi. Difficile exuitur negocians a negligentia. et non iustificabitur caupo a peccatis labiorum et iob xv. Cum se mouerit ad querendum panem hominis. scilicet propositum fallendi nouit. quod sint in manu eius tenebrarum dies id est scit se [[futurum?]] pro quo descendit ad locum ubi dies suos in tenebris deducet Jeiuno bis in sabbato id est in ebdomanda. hactenus egit in gratias. De prima parte iusticie quod malum non fecit. hic agit de secundo scilicet bonum quod perpetuit dicens. Jeiuno bis ib sabbato. et cetera. Jeiunio sanantur pestes coporis et oratione pestes mentis. Adam commedendo peccauit. quod Chrisuts ieuinando purgauit. Ad commendationem ieiunii dicit ambrosio. Vides quanta sit uis ieiunii. ut sputo suo serpentem. terrenum homo ieiunus interficit. multa[[?]] fortius spiritualem. Decimas do omnium que possideo. Cum omnium dicit nichil excipitur. quia addandum de omnibus decimas instruimur. ii. paralip. 31. quod cum incubuisset in auribus multitudinis obtulerunt primicias. frumenti uiru et olei. et omnium que gignit [[strikethrough]] terra [[/strikethrough]] humus obtulerunt decimas. ad quod hortatur augustinus. dicens. Redde decimas alioquin deduceris ad decimam scilicet angelorum partem que de celo cecidit in infernum. Decima est census qua pro hereditate eterna debemus. qui autem non dat censum perdet agrum. Quantum autem deo displiceat quod quis sibi decimas non reddat. Malachias ostendit utiliter dicens. Nunquid configit homo deum suum. Vos autem configitis me gens tota [[strikethrough]] die [[/strikethrough]] In decimis scilicet et primiciis quas non datis. et ideo in penuria maledictum uos estis quod per subtractionem decimarum mittit deus penuriam frumenti uini. ad qua ut remoueatur. sequitur. dicens. Inferte omnem decimam in horreum meum. quasi dicat non tamen detis set etiam inferatis. Igitur iste [[phariseus?]] dicendo. gratias tibi domine ago quod non sum sicut ceteri hominum. oculum habent ad gratiarum actionem set non ad humilitatem. Unde gregorius. [[phariseus?]] ad exhibiendam deo reuertentiam. ad implendam iusticiam. ad referendas deo gratias. oculum habent. set ad humilitatis custodiam non habent. quid autem prodest si tota ciuitas custodiatur. et unum foramen pro quod hostes intrant apertum dimittatur. ideo dicit salomo. parabola iiii. Omni custodia custodi cor tuum. ex ispo enim uita procedit id est temptatio. Quid autem uita nostra sit ostendit iob vii. temptatio est uita hominis super terram. Nam ipsa uirtus qua deo uiuitur temptatio est quia sub ipsis bonis suboriuntur mala que uirtus premat. Necessaria ergo nobis est cautela maxima. cum non solum nobis a uicio cauendum sit. set etiam ab ipsa uirtute ex qua quinque generatus quod necesse est ut reprimatur. Iste ergo ad humilitatis custodiam oculum non habuit cum se ipsum tumide commendauit dicens. Non sum sicut ceteri homines raptores et cetera. Arguendum est iste quod aliorum culpas suas laudes fecit. aliorum uicia suas uirtutes. cum quilibet attendere debeat non quid alii desit ad iusticiam. set quid sibi. Notandum autem quod dicit. Gratias ago. siquidem reprehenderunt quod superbe gratias egit. Valde ergo reprehensibilis iudicatur. qui per uicium ingratitudinis ei aquo bona cuncta procedit gratias omnino non agit. Nota autem iiii. species tumoris. primum est cumquis bonum quod habent. a se habere se estimat. cui similis nabuchodonosor. de quo in daniel iiii. qui bonum quod habuit sibi attribuens ait. Nonne hec est babilon ciuitas quam ego edificaui in robore fortitudinis mee. et in gloria decoris mei. et cum ad huc sermo esset in ore regis. ecce sanctus et uigil de celo clamauit dicens. Cum feris et bestiis erit habitatio tua. ferum quasi bos commedes. Bruto enim similis efficitur qui ex alieno quod suum [[strikethrough]] nunc [[/strikethrough]] credit decipitur. Secunda cum homo quod habet a deo quidem se habere credit. pro meritis [[?]]. contra quod dicit apostolus. Gratia dei sum id quid sum. Tercia est cum homo se iactet habere quos non habet quod est uicium ypocritarum. et hec iactancia est rapina. Unde iob xxvi. Que est enim species ypocrite si aliquid auare rapiat. que enim auidus est laudis rapit sibi opinionem sanctitatis. Quarta cum despectis ceteris apetit quis singulariter uideri habere quod habent. hac peste laborat phariseus. et etiam ipse helyas. qui iii. regum xix. domino dicit. Altaria tua destruxerunt. prophetas tuos occident gladio. cum tamen plures sicut [[margin]] et remansi [[?]] solum [[/margin]] ex responso domini habemus qui non curauerant baal genua remansissent. Gergorius. Certum est quod [[strikethrough]] qui [[/strikethrough]] humilitatis radio se Illuminat qui aliorum bona similiter pensant. quia dum ea cum ipse fecerit facta foris ab alio conspicit. eum qui intus reumpere de singularitate uincitur. superbie tumorem premit. Dictum est ergo helye multos sibi deum reseruasse ut dum se solum remansisse congnosceret elationis gloriam que intus de singularitate surgebat inclinaret. Publicamus autem alonge stans. et cetera. Alonge stat qui se esse longe a deo considerat. sicut dicit iob. xxv. Ecce luna non splendet et stellle non sunt munde in conspectu eius. quantomagis putredo homo et filius hominis uermis. Idem xv. celi non sunt mundi in conspectu eius. quantomagis homo inutilis qui bibit quasi aquam iniquitatem. Si ergo hii qui celis sunt comparabiles picti uirtutibus sicut celum stellis in conspectu domini non sunt mundi. multo magis abhominabilis per immundiciam macule et inutilis propter iniusticiam inperfecte uite. quia bona que agit ne deo placeant per mala destruit. qui iniquitatem quasi aqua bibit. quia eam quasi aquam potum sine mora et obstaculo glutit. Nolebat oculos ad celum leuare sicut cantatur de dauid. [[insertion]] [[margin]] peccaui [[/margin]] [[/insertion]] super numerum harene maris et multiplicata sunt peccata mea. et non sum dignus uidere altitudinem celi per multitudine iniquitatis mee. hec tria notatur in harena. peccatorum infinitas in mari falso et amaro sterilitas uite et amaritudo concientie. propter quod non audebat publicanus oculos ad celum leuare. set percuciebat pectus suum [[strikethrough]] dicens [[/strikethrough]] [[Intumsione?]] pectoris fir lesio in qua significatur contricio. sit eitam sonus in quo oris confessio. et manus appositio in quo satisfactio. pectus percutit qui hic in tempore ostendit dicens cum publicano. Deus propicius esto mihi peccatori. Magna fuit humilitas publicani qui non audet deo apropinquare. ut deus non apropinquet ad ipsum. non aspicit ut aspiciatur. premit conscientiam et spem erigit percutiens pectus. a se penas exigit ut deus parcat. confitetur ut deus ignoscat. Agnoscat ille ut dues ignoret. cui dicitur. proiecisti post tergum tuum. omnia peccata. Unde conuenienter subdit deus de publicano dicens. Amen dico uobis. descendit hic iustificatus in domum suam ab illo id est plusquam ille qui iactabat se de duplici parte iusticie. quia omnis qui se exaltat humiliat et cetera. [[margin]] [[dominicam?]] xii. [[/margin]] [[red ink]] Dominica xii.a [[/red ink]] [[margin]] ii.a ad corintios iii [[/margin]] FIDUCIAM. talem habemus per Christum ad deum et cetera. In hac dominica xii. Agitur de reparatione humani generis. sub figura muti et surdi. Iste siquidem mutus erat ad confessionis uocem. surdus ad diuini sermonis audientiam. Set adductus ad deum restitutus est ad utrumque adducentes mynistros ecclesie significant quorum mynisterio qui prius mutus erat. ad [[confessionem?]]. surdus ad obedientiam adductus ad deum reparatur. Unde de huiusmod mynisterii commendatione agitur in presenti epistula. commendat enim apostolus noui testamenti mynistros. preferens eos mynistris ueteris testamenti. In hoc enim illorum ostendit excellencias. qui maiorem habent ad deum fiduciam. habent enim Christum mediatorem. a quo acceperunt mynisterii potestatem. In hoc enim apparet mynistrorum noui testamenti excellentia. quia mynistri
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar