Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f065-Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
per latrones maligni apiritus accipiuntur. osee vii. Ingressus es fur spolians latrum cuius foris fur dolose surripit latro uiolenter arripit sicut diabolus uirtutum bona fraudulenter ut dinco surripit quod etiam quandoque uiolenter ut leo rapit. unde in genesi penultimo. fiat dan coluber in uia et cerestes in semita per dan. diabolus significatur quie est coluber illos qui sunt in uia preceptorum seducens et cerastes serpens cornutus a semita consiliorum uiolenter auertens. Unde sequitur. qui dispoliauerunt eum. Spoliauit diabolus hominem primum. ueste immortalitatis et innocentie. Spoliat etiam quemlibet indumento gratie et innocentie et spoliatum uulnerat inferiendo peccata. Unde johel i. ficum meam decorticauit. spoliauit eam. et proiecit et alibi facti sunt rami eius. loquitur de gente pessima que malignos spiritus significat qui super terram mentis ascendunt cum temptationes armaras inferiunt. at animam perficit designatam uirtutibus decorticans et denudant gratuitis. Spoliant in peccati turpitudinum proiciunt et sic rami eius. et cogitationes et opera alba sunt. dum albore id est peccatorum immundicia resperguntur. hec etiam ordo inuenitur in eo quod sanson primo crinibus est nudatus postea cecatus. tercio funibus ligatus sic deceptus homo a carne raptus a demone primo uirtutibus denudatur. secundo oculis interioribus cecatur. tercio peccatorum funiculis constringitur. Qui autem tempore candida seruat indumenta uirtutum non potest sentire demonum iacula. Unde apocalipsi xvi. beatus qui uigilat et custodit uestimenta sua [[?]] ambulet. et [[?]] turpe. et abierit. Videtur diabolus recessise cum cotidia noua non abicit temptamenta. sufficiunt enim diabolo quandoque si uiuis uulnus letale infixit in corde. et sic ad tempus cedat ut cum uno uicio totus infectus sunt homo postmodum in aliud cum librius ducat. Unde i. osee vii. Cessauit paululum commixtione fermenti donec totum fermentaretur cessat quandoque multitudo temptacionum non diu set paululum ut hominem totum luxuria inuolutum uel alio quodlibet peccato postea diabolus trahat ad aliud abierunt tmaen semimortuo relicto. potuit diabolus primum parentem ueste immortalitatis et innocentie spoliare. potest etiam quemcumque hominem indumento uirtutm et innocentie denudare. set non potest sic mentis sensum abolere quin homo conditus a domino deum cognoscat nec omnino santillam rationis extinguere qui nec in cain extincta fuit et ideo [[seminius?]] reliquitur. Sacerdotes et leuite qui sancium transierunt. sacerdotium et ministrium ueteris testamenti. designant que sanguine ti uulnus infirmitatis demonstrabant set non curabant. Isti enim [[?]] set non curauerunt quia lex neminem ad perfectum duxit. arguuntur et noue legis ministri qui proximum cum possunt ab errore non reuocant. Samaritanus autem quidam iter faciens uenit secus enim. bene samaritanus quod interpretatur custos. uel coniunctio Christum significat. [[Tempus?]] est custos de quo dicit ysaia xxi. custos qui de nocte uenit. mane et nox si queritis querite et conuertimini et uerbis dicitur nocte. quia est nox aduersitatis et nox iniquitatis. Interrogatur ergo Christus. quod prestet remedium contra hanc noctem aduersitatis uenit mane. in est ortus gratie contra noctem iniquitatis. Set remedium est quod statim subdit uenit et nox. uult enim dominus post prosperitatem in aduersitate probare constanciam. Unde sequitur. Si queritis in nocte aduersitatis. querite in mane prosperitatis et conuerso. Conuertimini perfidem. per confessionem. Venite per operationem. bene etiam samaritanus secundum quod interpretatur coniunctio significat Christum. ipse enim lapis angularis qui duos parietes diuinitatis et humanitatis conuinxit in se mediatorem. dei et hominum ut pacem faceret iter dominum et hominem qui propter hominem homo factu iter presentis uite arripiunt. Venit secus uulneratum. in similitudinem hominis factus. Venit secus hominem compassionis nostre susceptione finitimus. Venit secus uulneratum misericordie collatione uicinus. et alligauit uulnera peccatorum fasciis preceptorum. in [[funicules?]] uinum et oleum una. scilicet infusione. non singula per se. set simul. non in utroque signifciatur compunctionis qui sicut oleum penetrat ad profunda cordis obstinati. et sicut nouum uinum combullit feces proicit. Sic noua gratia cordi infusa secreta cordis. igne caritatis ascendit et feces peccatorum per confessinoem emittit. uel sic. Christus uulneribus oleum infudit. quando penitentibus spem uenie dedit dicens. penitentiam agite. apropinquauit enim regnum celorum. Vinum infundit quando peccatoribus terrorem oncutit dicens omnis arbor que non facit fructum bonum excidetur et in ignem mittitur. et imponens eum super iumentum suum ducit in stabulum. Iumentum est caro Christi in qua ad nos uenit in quo saucium imposuit ac si peccatori dicat dominus delicatus es pedes non uis reuerti ad stabulum id est ecclesiam a qua cecidisti per culpam. feci ergo tibi iumentum canis mee. ut abscondens in meis humeris in stabulum reporteris. hic est quod habetur in cantici deuteronomii. Sicut aquila prouocans ad uolandum [[pullos?]] suos et super eos [[?]]. expandit alas suas et cetera. Christus sicut aquila super nos alas protectionis expandit cum brachia sua cruci affligi permisit et sic genus humanum non habens alas uirtutum ad ecclesie stabulum humeris reportauit et curam illius egit. et altera die et cetera. dupliciter cura nobis hoc loco insinuatur dominum scilicet et stabularii. dominus siquidem curam peccatoris agit per se ipsum. Unde osee in fine. ego ut iuniperum urentem dedi eum ex me omnis fructus eius. Sic neim dominus curam agit peccatoris ut tanquam iuniperus semper floreat et semper fructum uite eterne mentorium proferat. agit etiam curam peccatoris per stabularium id est quecumque ecclesie ministrum. uel doctorem cui duo dantur denarii id est duo testamenta nomine regis et ymagine insignita cuius deitatis potentiam et humane dispensationis. predicant sacramenta. dicit ergo dominus doctori. curam illius habe. Si uideat quisque ne medicum impediat set pocius se curabilem exibeat. sicut docet ecclesiasticus xxxviii. honora medicum propter necessitatem et enim illum creauit altissimus. a deo est enim omnis medicina et ipse medicus curans mitigabit dolorem tuum. postquam ostendit medicum a deo esse datum. docet nos curationi habiles exibere dicens. auerte a delicto et manus contractas per auariaciam. dirige per caritatem. et ab omni delcito munda cor tuum per contricionem da suauitatem orationis. da memoriam similaginis id est recordare dominice passionis. quemadmodum farine munde sine labe sunt et multis [[?]] uite tribuit. uel per similaginem. que farina est purgatissima et mundissima significatur confessio. que fieri debet pure sine omni excusatione [[minutatum?]] singula peccata percurrendo. et impingua obliuionem tuam. ne elemosina sit macilenta set per caritatem impinguata. et sic da locum medico. cui dicitur a domino quodcumque super erogaueris cum rediero reddam tibi. Super erogat qui sicut apostolus paulus. sibi concessa potestate in accipiendo non utitur dum aliis medetur quod utique a medico domino persoluetur. nam dominus qui nunc corporaliter per ascensionem recessit quando in iudicio redierit premium reddet stabulario. pro facat infirmum impensa dicens. euge serue bone et cetera. [[red ink]] Dominica xiiii. [[/red ink]] Spiritu ambulate. In hanc dominica xiiii. agitur de ueneno heretice perfidie Unde in principio misse clamat ecclesiastico. protector noster et cetera. Aspice in quam ut ab hereticorum perfidia nos defendas. de quam perfidia habetur in epistula ubi apostolus inter opera carnis narrat de heresibus. et scismatibus. et in evvangelio agitur de uiris leprosis in quibus significatur heresis. quod sicut lepra cutis integritatem miscet cum uulnere. ita heresis ueritatem miscet cum falsitate. contra quam apostolus nos muniens ait ambulate spiritu rationis uel spiritu sancto nos ducente. Non enim sufficit ut spiritus hominis quem ducat nisi spiritus suus eum regat desideria carnis non perficientis. Nam desideria carnis facimus cum secundum carnem desideramus uel concupiscimus. quod uitare non possumus perficimus autem quando cogitant in actum producimus quod prohibet apostolus. Caro enim concupiscit aduersus spiritum. dico autem ambulate secundum spiritum operando non secundum carnem quia posset aliquis dicere. Nunquid ad inuicem sunt si contricia caro et spiritu. respondet enim caro concupiscit. aduersus spiritum in bonis hominibus et in malis. Spiritus aduersus carnem in bonis [[?]] cum enim spiritus in peccatis tenetur a carne captiuus tanquam seruus idem cum carne concupiscit. hec enim sibi inuicem aduersantur. sico quod caro concupiscit aduersus spiritum. et econtrario. hec enim et cetera. ita ut non quecumque [[tullis?]] faciatis. Sic enim caro concupiscit aduersus spiritum. ut non faciatis bona que uultis secundum spiritum. Caro resistit spiritum. et sic spiritus concupiscit aduersus carnem ut non quecumque secundum carnem uultis illa faciatis. quod si spiritum ducimini per hoc uerbum hec dominica precedenti respondet in quam actum est de insufficientia. dicit ergo si spiritu rationis uel spiritu sancto ducimini id est spiritum sanctum in operibus uestris ducem heretis non estis sub lege id est sub lege timore. quia iustis non est lex posita set peruersis Iusti enim pocius deo seruiunt amore iusticie quam pene timore. manifesta
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar