Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f069-Verso
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
uel comprehendere que euanescunt ut umbra. et fugiunt sicut uentus. et ecclesiastes i. Vidi cuncta que Sub sole erant et ecce universa uanitas. et afflictio spiritus. Si uis ergo ueritatem inuenire et spiritus delectionem non sub sole ubi uides set supra solem ubi non uides ut per fidem habitet inte Christus. qui est uir ille. quem desiderant vii. mulieres per quas significatur honorum temporalium uniuersitas. et eorum [[?]] Sine Christo et ideo desiderant uirum Christum quia sine ipso generant filios fornicationis. bona ista consideranda sunt in anima et in carne. et fortuna. In anima sunt sapientia et scientia. et eloquentia. In carne est corporis strenuitas. In fortuna gratia sue fauor humanus. habundancia diuiciarum et altitudo dignitatum hee sunt mulieres que si Christum uinum non habuerint filios fornicationis generant unde osee. vii. Erudiui eos sapientia et scientia. et eloquencia. et confortaui brachia eorum dando eis corporis strenuitatem et in me cogitauerunt maliciam. Ecce quomodo iste. iiii. sunt fornicate et in eodem. viii. ipsi regnauerunt et non ex me principes extirerunt et non cognoui. Ecce quomodo fornicatur altitudo dignitatum. Sequitur. argentum suum et aurum suum fecerunt sicut ydola. Ecce fornicatio diuiciarum. unde ezechiel xvi. Ecce oleum meum et timiama meum meum posuisti in conspectu eorum id est adultorum In oleo quod suaue est et timiamate quod suauem reddit odorem fauor humanus designatur qui dicitur fornicari. cum dicitur poni in conspectu adultorum. scilicet demonum. non habens uirum Christum. Iste igitur vii. mulieres desiderant Christo nubere ut auferatur earum opprobium. quia nichil [[strikethrough]] prosunt [[/strikethrough]] prosunt sapientia et scientia. et cetera. sine Christo. et ideo dicunt aufer opprobium nostrum. ne simus fornicarie. quod si sunt eis datum induuntur uestimentis suis id est ornatu uirtutum et comedunt panem suum id est caritate corroborantur que est uirtutum omnium fortitudo sicut panis omnium cibariorum det nobis [[?]] et cetera. hic desiderat apostolus ut Christus. per fidem habitet in cordibus nostris Sicut pater familias in domo habitationis sue. omnia comportat utensilia et supellectilia obsequiis suis. necessaria ita Christus in habitaculo corids omnis componit uirtutes. et secum portat spiritus sancti carismata. Unde [[34?]] ecclesiastici. Coronauit eum in uasis uirtutum id est coronauit pater filium. uel Christus uirum iustum in uasis uirtutum id est uirtutibus que sunt uasa Christi sicut uicia sunt uasa diaboli. Unde in mateus xi. quod cum dominus uendentes et ementes eiceret de templo non permisit aus transferri per templum ita dominus in templo cordis non uult quod sit diaboli. set uas suum ut [[?]] [[?]] committetur in caritate radicari. de caritatis radicatione dicit jeremia. 17. benedictus uir qui confidit in domino et erat dominus fiducia eius. et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas et ad humorem mittit radicem. Ecce sicut apostolus. coniungit fidem et radicationem in caritate. Ita jeremia. cum dicit. Benedictus uir et cetera. hoc de fide sequitur de radicatione in caritate. et erit tamquam lignum quod transplantatur super aquas caritatis et ad humorem mittit radicem non timebit cum uenerit estus temptationis quia non marcescet mens ardore ipsarum et solum eius [[strikethrough]] non [[/strikethrough]] et meritum [[?]] erit. Unde et in tempore sietis. nec aliquem desinet facere fructum id est tesaurizare prima [[?]] quia per folium meritum. per fructum premium designatur. folium igitur uiri sancti qui in aquis caritatis. firmitum radicatur semper erit uiride. et ipse nunquam desinet nec facere fructum. quia sicut non cessat mereri in terris sic incessantem sibi prima tesaurizant in celis fundati qui fundantur in ciuitate. assimilantur uiro sapienti. qui edificauit domum suam supra petram. ut in mateus vii. descendit pluuia. et uenerunt flumina et flauerunt uenti et irruerunt in domum illam. et non cecidit. fundatus enim supra firmam pe tram. sic mens super Christum firmitum fundata non corruit quamuis descendit pluuia et cetera. per pluuiam que de super uenit. temptatio a diaboli. que de isto aere caliginoso descendit qui est regio demoniorum per flumina que dulcia sunt et per terram defluunt carnales delectationes que quamdam habent dulcedinem. et per carnem defluunt per uentum turbo mundane persecutionis. Sequitur ut possitis comprehendere que sit latitudo. hic ostenduntur dimensiones caritatis. Christi cuius latitudo consistit meo. quod ipse manum redemptionis extendit uero tamen ad amicos. Sicut dicitur ad romanos vi. commendat autem caritatem suam in nobis deus. quem cum ad huc peccatores essemus Christus per uobis mortuus est. Item latitudo caritatis. diuine penes hec attenditur quod non solum suum pro uobis tradidit filium set etiam cum illo omnia donauit nobis. unde ad romanos vii. Quia etiam proprio filio non pepercit. set pro nobis omnibus tradidit illum. Quomodo etiam uero omnia nobis donauit cum illo. quasi dicat immo donauit. hec igitur latitudo caritatis attenditur in latitudine crucis id est in extensione brachiorum Christi in cruce longitudine caritatis Christi demonstrauit apostolus dominus Christus factus est pro nobis obediens patri usque ad mortem. mortem autem crucis. hec est longitudo caritatis Christi que sic longanimitum perseuerauit in caritate quam habebat ad hominem qui ut redemptionem hominis adimplet se ipsum [[?]] serui accipiens et in forma serui accepta mortis pertulit angustias. immo mortis etiam ignominias. hec est caritas Christi que supereminet scientie humane. Erat igitur apostolus. ut tanta caritate cognita deuotum deo reddamus. obsequium. Altitudo caritatis Christi est quod collatione premiorum intelligentiam nostram superat. et nota profundum dei est quod non solum opera. set etiam occultas cogitationes districte iudicat. et quicquid boni inuenit in eis. super meritum remunerat. Unde Job xi. excelsior celo est. et quid facies profundior inferno. et unde cognosces largior terra et lacior mari mensura eius in quibus omnibus facit sicut et in hoc loco. dei in mensitas designatur qui est excelsior celo quia super omnia profundior inferno quia subdit omnia longior terra. quia extra omnia lacior mari. quia intra omnia. supra omnia non elatus. subter omnia non detrusus. extra omnia non exclusus intra omnia non inclusus. Sic ergo exponitur tam de immensitate caritatis. quam potentie diuine. potest etiam exponi de caritate nostra. uult enim dominus ut quisque diuidicet quanta sit latitudo caritatis sue. et quanta sit longitudo et cetera. Unde zacharias. leuaui oculos meos et uidi et ecce uir in manu eius funiculis mensorum. et dixi. quo uadis. et dixit ad me ut metiar ierosolim et uideam quanta sit latitudo eius et quanta sit longitudo eius. meritur ergo dominus ierosolim id est ecclesiam uel quamlibet animam ut uideat quanta sit latitudo caritatis eius in dulcedinem amicorum. et quanta sit longitudo que dimensionem debet accipere ex imitatione obedientie Christi. de qua dicit apostolus. factus est obediens usque ad mortem et cetera. oportet enim hominem sic caritatiue et longanimitum in obediencia perseuerare ut per obedientiam pro deo exibendam se ipsem ad humilitatem deponat et usque ad angustias exponat et non solum ad angustias exponat. set etiam ad ignominias et cetera. [[red ink]] Item eodem. [[/red ink]] Ibat in ciuitatem que uocatur naum. [[?]] Mulier uidua ecclesia est que sponso suo in cruce mortuo tam diu permanet uidua quam diu ab ipso peregrinatur tempore incolatus huius uite eius filius est quilibet fidelis unicus. quia quemlibet diligit. ac si esset unicus. iste quidem defunctus qui coram multis effertur significat hominem criminaliter ad sepulturam peccantem et peccant in cordis cubiculo non regentem. set iudicio operis aut locutionis illud proponentem uel propalantem porta per quam effertur aliquem significat de sensibus per quem quis peccando mortaliter mortem incurrit verbi gratia. Quiuiderit mulierem ad concupiscendum. iste
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar