Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f076-Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
et subdit causam. In dormiendo non laborabit ab illo et non sentiet dolorem. Vigilia et colera et tortura uiro infrunito. et i.a vinum [[?]] potatum irritationem. et iram et rumas multas facit. amaritudo anime est uinum plurimum potatum. ebrietatis animositas imprudentis officio. minorans uerticem et faciens uulnera non tamen carnalia set etiam spiritualia et ysaia 28. humiliaberis de terra loqueris de humo audietur eloquium tuum et erit quasi phitonis id est uentriloqui uox tua. et de humo eloquium tuum musitabit et gloria in confusione eorum qui terrena sapiunt. unde osee x. Confusio effraim capiet et confundetur israel. in uoluntate sua. effraim id est fructificationem capiet effusio. Nam secundum uoluntatem suam fructificantes in seculo confundentur in futuro Quia sicut habetur sapientie id est spes impii. quasi lanugo que auento tollitur et tanquam spuma gracilis que a procella dispergitur et tanquam fumus qui a fumo diffusus est et tanquam memoria unius diei pretereuntis. harundo uicua est et solida. In ceno radicatur et in altum crescit cuius fructus est lanugo. que auento rapitur. harundo igitur est [[spes?]] sanctitatis uirtutibus uacua in tribulatione non solida. Set fragilis in cena iniquitatis radicata in altum per famam extenditur [[strikethrough]] et [[/strikethrough]] cuius fructus est fauor opularis. qui cito transit. sicut lanugo que auento tollitur et sicut spuma gracilis. Spuma est aquarum immundicia supra aquas eleuata. hec est preminentia dignitatis. uel diuiciarum habundancia que sicut spuma cito dispergitur. unde osee x. transire [[underlined]] fecit [[/underlined]] samaria regem suum sicut spumam super faciem aque. Rex samarie fuit de effraim dictus Jeroboam quod interpretatur temporalitas. effraim fructificatio. Jeroboam ergo e effraim rex samarie est temporalis fructificatio cui uelud regi seruitur a multis et tamen cito ad modum spume transit que etiam per fumum designatur que quanto altius tanto magis euanescit et tanquam memoria. hospitis unius diei. hoc ad carnalem pertinet uoluptatem. Nam hospes unius diei hodie uenit et cras recedit. et nichil post se nisi stercora relinquit. sic uoluptas carnalis cuius uoluptas pertransit. nichil nisi stercora id est fetorem immundicie relinquit et ita gloria diuiciarum dignitatem et uoluptatem est in confusione illorum qui terrena sapiunt. unde ysaia i. erubescens super ortis quos elegerans cum fueritis uelud quercus de fluentibus filiis et uelud ortus sine aqua et fortitudo nostra erit ut fauilla stupe et opus uestrum quasi cintilla et utrumque succenditur et simul et non erit quasi extinguat. Erubescent impii in die iudicii. super ortis id est uoluptatibus quas in uita ista elegerunt quando erunt uelud quercus defluentibus soliis. Quercus fructu sue pascit poscos sicut impii operibus suis malignos spiritus pascunt in quis recedens ab hac uita dimissis temporalibus bonis nichil retinet decoris. Inmo lepra peccati leprosus apparet et aridus sicut ortus carens aqua et sicut fauilla stuppe que de facili accenditur et ne desit ignis qui ardeat opus eius erit scintilla et ardebit utramque simul scilicet fauilla et opus et non erit qui extinguat quia quamdiu durabit materia ignis tam diu durabit tempore ignis. anima vero est materia ignis gehennalis que nunquam deficit. et ideo ignis nunquam extinguitur. [[red ink]] Item eodem. [[/red ink]] [[underlined]] Abierunt pharisei et consilium fecerunt ut caperent Iesum in sermone et [[?]] ei discipulos suos cum herodianis. [[/underlined]] scribe querentes dominum comprehendere timuerunt populum atque ideo per se non poterant presidis manibus attendebant ut uelud ipsi amorte eius immunes. Unde quidam mittunt ei discipulos suos est herodianis discipulos dico quasi minus notos et minus suspectos. ut abscondite facile eum deciperent aut deprehensi minus apud erubescerent. malo enim consilio deprehenso tanto minor nascitur confuscio. Quanto seruit persona inferior. Set discipuli [[?]] talium erate quod minores set malicia erant pares cum herodianis. id est cum militibus herodis sub augusto cesare quando descriptio facta est. et iudea tributaria est facta. hiis tributis prepositus antipatris filius herodis. alienigena et pro solitus iudeis ab augusto rex constitutus est. Erat autem seditio in populo aliis dicentibus debere ardere pro securitate et quiete cum romani pro omnibus militarent phariseis econtra dicentibus non debere populum dei tributa soluere qui decimas dat. et cetera. que lex precipit aut cum humanis legibus ubiacere. Mittunt ergo pharisei si possent deciperent illum. et notum humiliatos iudeos pro peccatis suis tributum reddere. et sicut illis predictum erat in lege. Sequitur. [[underlined]] Magister scimus quia uerax es et uiam dei in ueritate doces. [[/underlined]] hec sunt uerba phariseorum ad Iesum qui eum magistrum uocant et ueracem et quasi ueneratus et laudautus misterium sui cordis eius simpliciter aperiat. et tanquam eos uolens habere discipulos. et notum fraudulentam interrogatione que illuc prouocat respondentem ut magis deum quam cesarem timeat. et dicat non tributa persolui. ut statim audientes herodiani seditionis contra romanos auctore teneant. [[underlined]] Et [[/underlined]] notum quod dicitur [[underlined]] non est tibi cura de aliquo [[/underlined]] non tam es prelatam personam [[underlined]] non est respicitis personam hominum dic ergo nobis quid tibi uidetur licet censum dari cesari [[?]]. Cognita autem Iesus nequicia eorum ait [[/underlined]] id est indifferenter dicis ueritatem tam minoribus quam maioribus. Cognita autem Iesus nequicia eorum et dolositate dicit. [[underlined]] Quid me temptatis ipocrite. [[/underlined]] Non secundum uerba blande. set secundum conscientiam eorum asperam. respondet aspere. quia quidem et maxima est uirtus Christi respondentis interrogantium mentes cognoscere et non discipulos. set temptatores uocare. aliud enim erant et aliud simulabant. dicit ergo eis. [[underlined]] ostendite mihi numisma census [[/underlined]] id est denarium qui pro numeris x. imputabatur et habebat ymaginem cesaris. et illud offerentibus denarium [[underlined]] ait illis Iesus cuius est imago hec et superscriptio. [[/underlined]] patet quod non de interrogancia interrogauit set ut competenter ad uerba eorum responderet. [[underlined]] dicunt ei cesaris [[/underlined]] cesaris quidem tiberii [[priuigni?]] augustini sub quo et dominus passus est [[underlined]] tunc ait illis. Reddite ergo que sunt cesaris cesari et que sunt dei deo. [[/underlined]] Reddite cesari tributum pecuniam deo decimas et uictimas. uel aliter. reddite cesari sua. que sunt dei deo. Sicut enim cesar exigit impressionem sue ymaginis sic et deus animam lumine uultus sui insignitam. Unde psalmista. signatum est super nos lumen uultus tui domine. et audientes mirati sunt qui tantum sapientiam credere debuerent. mirati sunt quia temptandi locum non habuerunt et relicto illo abierunt. et infidelitatem reparauerunt. [[red ink]] Item eodem. [[/red ink]] [[underlined]] Ostendite mihi numisma census. [[/underlined]] at illi optulerunt ei denarium. et ait illis cuius est hec ymago et superscriptio dicunt ei cesaris tunc ait illis. Reddite et cetera. Nummus de quo hoc agitur et a muliere accendente lucernam ut habetur in lucas. inuenitur et nato domino soluitur et in iudicio requiretur. Mulier lucernam accendit dum celestis sapientia que est dei filius. lumen deitatis nostre fragilitati sociauit et sic dragmam perditam quesiuit et inuenit. ipso autem nato soluta est. Nam ille in quo spiritualiter nascitur soluere potest dragmam istam. Nam denarius iste est nam uultus dei lumine insignita. que in iudicio requiretur dicente domino. ostendite mihi nummisma census. Si tunc iste imaginem dei et superscriptionem eius habuerit quod dei est reddetur deo. Si autem habuerint ymaginem cesaris scilicet diaboli et superscriptionem eius. quod cesaris est reddetur ei. In hoc denarium iiii. sunt attendenda. scilicet materia pondus ymago et superscriptio. Materia aurum [[strikethrough]] autem [[/strikethrough]] est quo significatur obedientia. Nam Aurum ceteris metallis tractabilius. Unde et de auro sunt opera magis preciosa. hec iii. notantur ubi dicitur. reddite que sunt
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar