Transcribe
Translate
Bible (Book of Maccabees II, Chapters 2-4) [leaf]
Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
quidam simul qui sequebantur ut notarent sibi locum et non potuiunt invenire. Ut autem cognovit Ieremias culpans illos dixit quod ignotus erit locus donec congreget Deus congregationem populi et propitius fiat. et tunc dominus ostendet haec et apparebit maiestas domini et nubes erit sicut et Moysi manifestabatur et sicut cum Salomo petiit ut locus sanctificaretur magno domino magnifice etenim sapientiam tractabat. et ut sapientiam habens obtulit sacrificium dedicationis templi et consumationis templi sicut et Moyses orabat ad dominum et descendit ignis de celo Holocaustum consumpsit. Dixitque Moyses eo quod non sit mundatum quod erat pro peccato consumptum est. Similiter et Salomon Viii diebus celebravit dedicationem. Inferebantur autem in descriptionibus et comentariis Neemie haec eadem et qualiter construens bibliothecam congregavit de regionibus libros et prophetarum et david et epistolas regum et de donariis. Similiter autem et Iudas ea que dedicerant per bellum quod nobis acciderat congregavit omnia et sunt apud nos. Si ergo desideratis haec mittite qui perferant vobis acturi itaque purificationem scripsimus vobis bene ergo facietis si egeritis hos dies. Deus autem qui liberavit populum suum et reddidit hereditatem suam omnibus et regnum et sacerdotium et sanctificationem sicut promisit in lege speramus quod cito nostri miserebitur et congregabit de sub celo in locum sanctum. Eripuit enim nos de magnis periculis et locum purgavit. De Iuda vero machabeo et fratribus eius et de templi magni purificatione. Et de are edificatione. Sed et de preliis que pertinent ad Antiochum nobilem et filium eius Eupatorem et de illuminationibus que de celo facte sunt ad eos qui pro Iudeis fortiter fecerunt. ita ut universam regionem cum pauci essent vindicarent. Et barbaram multitudinem fugarent. Et famosissimum toto orbe templum recuperarent. Et civitatem liberarent et ut leges que abolite erant restituerentur domino cum omni tranquillitate propitio facto illis. Itemque ab Iasone cyreneo V libris comprehensa temptavimus nos uno volumine breviare. Considerantes enim multitudinem librorum et difficultatem volentibus aggredi narrationes hystoriarum propter multitudinem rerum curavimus. volentibus quidem legere ut esset animi oblectatio. Studiosos vero ut facile possint memorie commendare omnibus autem legentibus utilitas conferatur. Et nobis quidem ipsis qui hoc opus breviandi causa suscepimus non facilem laborem. Immo vero negotium plenum vigiliarum et sudoris assumpsimus. Sicut hii qui preparant convivium et querunt aliorum voluntati parere propter multorum gratiam libenter laborem sustinemus. Veritatem quidem de singulis auctoribus concedentes ipsi autem secundum datam formam brevitati studentes. Sicut enim nove domus architecto de universa structura curandum est. ei vero qui pingere curat que apta sunt ad ornatum exquirenda sunt. ita estimandum est et in nobis. Et enim intellectum colligere et ordinare sermonem et curiosius partes singulas quasque hystorie inquirere congruit auctori brevitatem vero dictionis sectari et executiones rerum vitare brevitati concedendum est. Hinc ergo narrationem incipiemus deprefatione tantum dixisse sufficiat. Stultum etenim est ante hystoriam effluere in ipsa autem historia succingi. III Igitur cum sancta civitas habituaretur in omni pace leges etiam ad huc optime custodirentur. propter onie pontificis dispositionem et pietatem et animos odio habentes mala fiebat ut et ipsi reges et et principes locum summo honore dignum ducerent. et templum maximus muneribus illustrarent. ita ut Seleucus asye rex de redditibus suis prestaret omnes sumptus ad ministerium sacrificiorum pertinentes. Symon autem de tribu beniamin prepositus templi constitutus continebat. obsistente sibi principe sacerdotum iniquum aliquid in civitate moliri. Sed cum vincere oniam non posset venit ad apollonium tharses filium qui illo tempore erat dux celesyrie et phenicis et nunciavit ei peccuniis innumerabilibus plenum esse errarium ierosolimis. et communes copias immensas esse que non pertinent ad rationem sacrificiorum esse autem possibile sub potestate regis cadere universa. Cumque retulisset ad regem appollonius de peccuniis que delate erant. ille accitum heliodorum qui erat super negotia eius. misit cum mandatis. ut predictam peccuniam transportarent. Statimque heliodorus iter agressus specie quidem quasi per celessiriam et phenicem civitates esset peragraturus.
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar