Transcribe
Translate
Bible [leaf]
Page 5
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
in libro legis moysi sicut precepit dominus dicens. Non morientur patres pro filiis neque filii pro patribus sed unusquisque in peccato suo morietur. Ipse percusiit edom in valle salinarium .x. milia et apprehendit petram in prelio uocauitque nomen eius iecethel usque in presentem diem Tunc misit amasias nuntios ad ioas filium ioachaz filii hieu regem iezrael dicens. Veni et uideamus nos Remisitque ioas rex iezrael ad amasiam regem iuda dicens. Cardus libani misit ad cedrum que est in libano dicens. Da mihi filiam tuam filio meo uxorem. Transieruntque bestie saltus que sunt in libano et conculcauerunt cardum. Percutiens inualuisti super edom et subleuauit te cor tuum. Contentus esto gloria [[blank space]] et sede in domo tua. Quare prouocas malum ut cadas tu et iuda tecum. Et non adquieuit [[semiutem?]] amasias. Ascendit ioas rex iezrael et uiderunt semiutem ipse et amasias rex iuda et bethsames oppido iuda. percussusque iuda coram iezrael et fugerunt unusquisque in tabernacula sua. Amasiam uero regem iuda filium ioas filii achazie. cepit ioas rex iezrael in bethsames et adduxit eum in ierusalem et interrupit murum ierusalem a porta ephraim usque ad portam anguli quadringentis cubitis. tulitque omne aurum et argentum uniuersa uasa que inuenta sunt in domo domini et in thesauris regis et obsides et reuersus est in samariam. Reliqua autem uerborum ioas que fecit et fortitudo eius qua pugnabat contra amasiam regem iuda nonne hec scripta sunt et libro sermonum dierum regum iezrael. Dormiuitque ioas cum patribus suis et sepultus est in samaria cum regibus iezrael et regnauit ieroboam filius eius pro eo. Vixit autem amasias filius ioas rex iuda postquam mortuus est ioas filius ioachaz regis iezrael .xx. v. annis. Reliqua autem sermonum amasie nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum iuda. facta est contra eum coniuratio in ierusalem. At ille fugit in lachis. Miteruntque post eum in lachis et interfecerunt eum ibi et asportaueruntin equis sepultusque est in ierusalem cum patribus suis in ciuitate dauid. Tulit autem uniuersus populus iude azariam annos natum. xvi. et constituerunt eum regem pro patre sius amasia. Ipse edificauit hathlam et restituit eam iude postquam dormiuit rex cum patribus suis. Anno .xv. amasie filii ioas regis iuda. regnauit ieroboam filius ioas regis iezrael in samaria. xl. et uno anno et fecit quod malum est coram domino Non recessit ab omnibus peccatis ieroboam filii nabath qui peccare fecit iezrael. Ipse restituit terminos iezrael in introitu emath usque ad mare solitudinis iuxta sermonem domini dei iezrael que locutus est per seruum suum ionam filium amathi prophetam qui erat de geth que est in ophir. Vidit enim dominus afflictionem iezrael amaram nimis. et quod consumpti essent usque ad clausos carcere et extremos et non esset qui auxiliaretur iezrael nec locutus est dominus ut deleret nomen iezrael sub celo sed saluauit eos in manu ieroboam filii ioas. Reliqua autem sermonum ieroboam et uniuersa que fecit. et fortitudo eius qua preliatus est et quomodo restituit damascum et emath iude in iezrael. nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum iezrael. Dormiuitque ieroboam cum patribus suis regibus iezrael regnauit zacharias filius eius pro eo. [[margin]] XV [[/margin]] Anno uicesimo vii.o [[septimo]] ieroboam regis iezrael regnauit azarias filius amasie regis iude. Sexdecim annorum erat cum regnare cepisset et quinquaginta duobus annis et regnauit in ierusalem nomen matris eius iecelia de ierusalem. fecitque quod
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar