Transcribe
Translate
Bible [leaf]
Page 3
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
Pocius est ab hominibus datos morti spem expectare a deo. iterum ab ipso resuscitandos. Tibi enim resurrectio ad uitam non erit Et cum admonuissent quintum uexabant eum. At ille respitiens in eum dixit. Potestatem inter homines habens cum sis corruptibilis facis quod uis. Noli ergo putare genus nostrum a deo esse derelictum. Tu autem patienter sustine et uidebis magnam potestatem ipsius qualiter te et semen tuum torquebit. Post hunc ducebant et sextum et hi mori incipiens sic ait. Noli frustra errare. Nos enim propter nosmeripsos hec patimur quod peccauimus in deum nostrum et digna adadmiratione facta sunt in nobis. Tu autem ne estimes tibi impune futurum quod contra deum pugnare tentaueris. Supra modum autem mater mirabilis et bonorum memoria digna que pereuntes vii. filios sub unius diei tempore conspiciens bono animo ferebat propter spem quam habebat in domino. Singulos autem hortabatur patria uoce fortiter repleta sapientia. Et feminee cogitatione masculinum animum inserens dixit ad eos. Nescio qualiter in utero meo apparuistis. Neque ego spiritum et animam donaui uobis et uitam et singulorum membra non ego ipsa compegi. si enim mundi creator qui formauit hominis natiuitatem quique omnium inuenit originem et spiritum uobis iterum cum misericordia reddet et uitam sicut nunc uosmeripsos despicitis propter leges eius. Antiochus autem contempni se arbitratus simul et exprobantis uoce despecta cum ad huc adolescentior superesset non solum uerbis hortabatur set diuitem iuramento affirmat illum diuitem et se bene facturum translatum a patriis legibus amicum habiturum et res necessarias ei trediturum. Set ad ista cum adolescens nequaquam inclinaretur uocauit rex matrem et suadebat ut adolescenti fieret in salutem. Cum autem multis eam uerbis esset hortatus promisit suasuram se filio suo. Itaque inclinata ad illum irridens crudelem tyrannum ait patria uoce fili miserere mei que te in utero portaui ix. mensibus et lac triennium dedi et alui et in etatem istam perduxi. Peto nate ut aspicias ad celum et terram et ad omnia que in eis sunt et intelligas quod ex nihilo fecit ea deus et hominum genus. Ita fiet ut non timeas carnificem istum. set dignus fratribus tuis effectus suscipe mortem ut in illa miseratione cum fratribus tuis te recipiam. Cum illa ad huc diceret hec ait adolescens. Quem sustinetis. Non obedio precepto regis set precepto legis que data est per moysen nobis. Tu uero qui inuentor omnis malitie factus es in hebreos non effugies manum die. Nos nim pro peccatis nostris hec patimur. et si nobis propter increpationem et correptionem dominus noster modicum iratus est set iterum reconciliabitur seruis suis. Tu autem o celeste et omnium hominum flagitiosissime noli frustra uanis spebus extolli in seruos eius inflammatus. Nondum enim omnipotentis dei et omnia inspicientis iudicium effugisti. Nam fratres mei modico nunc dolore sustentato sub testamento eterne uite effecti sunt. Tu uero iudicio dei iustas superbire penas solues. Ego autem sicut fratres mei animam et corpus trado pro patriis legibus inuocans deum maturius genti nostre propitium fieri teque cum tormentis et uerberibus confiteri quod ipse est deus solus. In me uero et in fratribus meis desinet omnipotentis ira que super omne genus nostrum iuste superducta est. Tunc rex accensus ira in hunc super omnes crudelius deseuit. indigne ferens a [[primo?]] derisium se esse et hic itaque mundus obiit per omnia in domino confidens. Nouisssime autem post filios et mater consumpta est. Igitur de sacrificiis et de nimiis crudelitatibus satis dictum est. [[margin]] VIII [[/margin]] Iudas machabeus et qui cum illo erant intriobant latenter in castella conuocantes cognatos et eos qui permanserant in iudaismo assumentes eduxerunt ad vi [[Millia]] uirorum et inuocabant dominum ut respiceret in populum qui ab Omnibus calcabatur. Et misereretur templi quod contaminabatur ab impiis misereretur et exterminii ciuitatis que esset illico complananda et uocem sanguinis ad se clamantis exaudiret. Memoraretur quoque iniquissimas mortes innocentium paruulorum et blasphemias nomini suo illatas et indignaretur super his. At machabeus congregata multitudine intolerabilis gentibus efficiebatur. Ira enim domini in misericordiam conuersa est. Et superueniens castellis et ciuitatibus improuisus succendebat eas et oportuna loca occupans non paucas hostium strages dabat. Maxime autem noctibus ad huiuscemodi
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar