Transcribe
Translate
Bible [leaf]
Page 4
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
excursus ferebatur et fama uirtutis eius ubique diffundebatur. Videns autem philippus paulatim uirum ad profectum uenire ac frequentius res ei cedere pospere eueniens cedere ad tholemeum ducem colesyrie et phenicis scripsit ut auxilium ferret regis negotiis. At ille uelociter misit nicanorem prothili de primoribus amicum datis ei de permixtis gentibus armatis non minus xx. milibus ut uniuersum iudeorum genus deleret adiuncto ei gorgia uiro militari et in bellicis rebus experientissimo. Constituit autem nichanor regi ut tributum romanis erat dandum ii. [[Millia]] talentorum de captiuitate iudeorum suppleret. Statimque ad maritimas ciuitates misit conuocans ad coemptionem uidaicorum mancipiorum promittens. se xx. mancipia talento disctracturum non respiciens ad uindictam que ab omnipotente eum esset consecutura. Iudas uero ubi comperit indicauit hiis qui secum erant iudeis nichanoris aduentum. Ex quibus quidam formidantes et non credentes dei iustitie in fugam uertebantur. Alii uero si qui eis supererat uendebant simulque dominum deprecabantur ut eripet ab impio nichanore eos. qui eos priusquam incominus ueniret uendiderat et si non propter eos tamen propter testamentum quod erat ad patres eorum et propter inuocationem sancti et magnifici nominis eius super eos. Conuocatis autem machabeus vii. millibus qui cum ipso erant rogabat ne hostibus reconciliarentur neque metuerent inique uenientium aduersum se hostium multitudinem set fortiter contenderent articulos habentes contumeliam que in loco sancto ab hiis iniuste esset illata. Itemque in ludibrio habite ciuitatis iniuriam ad hoc etiam ueterum instituta conuulsa. Nam illi quidem in armis consistunt ait simul et audacianos autem in omnipotente domino qui potest et uenientes aduersum nos et uniuersum mundum uno nutu delere comfidimus. Admonuit autem eos et de auxiliis dei que facta sunt ergo parentes et quod sub sennacherib c.lxxxv. [[Millia]] perierunt et de prelio quod eis aduersus galathas fuit in babilonia [[strikethrough]] ut soli pereierunt c.xx [[Millia]] [[/strikethrough]] omnes ubi ad rem uentum est macedonibus sociis hesitantibus ipsi vi. Millia propter auxilium illis datum e celo et beneficia pro hiis plurima consecuti sunt. Hiis uerbis constantes effecti sunt et pro legibus et propria mori parati. Constituit itaque fratres suos duces utrique ordini symonem et iosephum et ionathan subiectis unicuique millenis quingentenis. ad hoc etiam ab ezdra lecto libro sancto et dato signo de adiutori dei in prima acie ipse dux commisit cum nichanore. Et facto sibi adiutore omnipotente interfecerunt super ix. Millia hominum. Maiorem autem partem exercitus nichanoris uulneribus debilem factam fugere compulerunt. Pecuniis uero eorum qui ad emptionem ipsorum uenerant sublatis ipsos usquequaque persecuti sunt. set reuersi sunt hora conclusi. Nam erat ante sabbatum quod ob causam non perseuerauerunt in sequentes. Arma autem ipsorum et spolia congregantes sabbatum agebant benedicentes dominum qui liberauit eos in isto die misericordie initium stillans in eos. Post sabbatum uero debilibus et orphanis et uiduis diuiserunt spolia et residua ipsi cum suis habuere. Hiis itaque gestis et communiter ab omnibus facta obsecratione misericordem dominum postulabant ut in finem seruis suis reconciliaretur. Et ex hiis qui cum tymotheo et bachide erant contra se contundentes super xx. Millia interfecerunt et munitiones excelsas obtiunerunt et plures predas diuiserunt equam portionem pupillis debilibus et uiduis. set et senioribus facientes. Et cum arma eorum collegissent omnia composuerant in locis oportunis. Residua uero spolia ierosolimam detulerunt. Et philarcen qui cum tymotheo erat interfecerunt uirum scelestum qui in multis iudeos afflixerat. Et cum epiniathia agerent in ierosolimis eos qui sacras ianuas incenderat id est calistenen cum in quodam domicilium refugisset incenderunt digna ei mercede pro impietatibus suis reddita. fatinorosissimus autem nichanor quod mille negociantes ad iudeorum uenditionem adduxerat humiliatus auxilio domini ab hiis quos nullos estimauerat deposita ueste glorie per mediterranea fugiens solus uenit antiochiam summam infelicitatem de interitu sui
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar